{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 151.5-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 151.5-8","ref":"151.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/151.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/151.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/151.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"At Phlegma & Atra bilis, has aegritudines maxime fouere solent: Oedema scilicet, Nodos, Scrophulas, Glandulas, Scirrhos, Cancros, Phlegmonas, Gangraenam, Esthiomenos, & caetera id genus. Quae quidem omnia praedicta in principio suae generationis & augmentationis, apostematum uel exiturarum: in fine uerò ulcerum (si ad continui eruptionem uenerint) nomina sortiun tur. Et quoniam composita corpora apostemata esse dicuntur, non uno consta re humore uidentur: quamuis à quolibet humore, ea quasi simpliciter dixerim, generari. Tamen ut placet Aristoteli in physicis, à superabundanti humore denominationem concipiunt. Veluti à sanguine uincenti, uerae phlegmonę dicun tur: à cholerico praedominio, phlegmone erysipelatôdes, uel erysipelata phlegmonode, & hoc secundum quod prius fuerit. Nam ista duo sese subsequuntur. A phlegmate autem dominante phlegmone oedematodes, uel oedema phlegmonôdes. A melancholiae principatu phlegmone scirrhôdes nuncupantur. Habetis ergo signa, & eorum appellationes, nunc tantum ipsorum apostematum curationes & exiturarum praelibabimus, quandoquidem hoc uobis debere non possum. Nam uestra me familiaritas eo in loco intrusit, ut nullae me inde excusa tiones redimere ualeant. Sed antequam eorum curationes ordiar, pauca etiam de apostematibus disserere iudico oportere, quae curationi maxime usui esse so lent. Cum quaelibet aegritudo habeat causas, & curari non possit, nisi causae illius aegritudinis sciantur. Iccirco dicamus apostematum causas, ut inde facilius ipsorum curationes pertractemus. Postematum causae solent esse tres. Quarum una est primitiua, altera anteAcedens; & alia coniuncta. Primitiua est, quod corpori extrinsece euenit: ut incisio, fractura, percussio, casus & ulceratio pedum, uel manus, aut alterius menbri, quod propter dolorem à natura desiderata subsidia expetit: cui cum natura sagax membro existente depauperato suppetias denegare non possit, fit, ut sua transmittat nutrimenta, quae si in transeundo, uacua loca inuenerint, phlegmonem causando resident, sicque apostema intumescit. Antecedens uero non unc modo dicitur est enim repletionalis, humoralis, complexionalis, quae licet omnia ad unum scilicet humorum adaequationem considerentur: quotiens tamen aequaliter ultra debitum humores excrescerent, repletionalis diceretur.","prev":{"citation":"De chirurgia 151.1-4","label":"151.1 to 151.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/151.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/151.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 151.9-12","label":"151.9 to 151.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/151.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/151.9"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}