{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 152.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 152.1-4","ref":"152.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/152.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/152.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/152.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Sex sunt casus Emini saepenumero magistrum meum loannem de Vico lanuensem (cuius quibus reperVAuerba diligenter obseruo, & quoad possum nunquam ab eius latere disce cussiua non ap do) solitum enarrare phlegmonen, quae corpori immundo obuiauerit, repercus plicantur. siua omnino auersari, nisi prius mundificetur. Nam materia multa repercussionem non admitteret: & si nos repercussioni instare perseuerabimus, corpore priPrimo. us non euacuato, maximè quidem erraremus. Quoniam repercussionis cupidi materiam ad locum ipsi constiparemus. Quod si efficeretur, aut nobis membri cor ruptionem portenderet, aut petrificationem minitaretur, quòd si alterum istorum contingeret, nostra culpa sine dubio mali medici nomen subiremus. SecunSecundo. Tertio. do loca emunctoria nullo pacto repercussiua desyderant. Tertio materia existente multa, pingui & tenaci, haesitabitis in percutiendo, ne quod nobis primo dictum est eueniat. Nam (utique tertio Technae Galenus praecipit) plenum existens Quarto. corpus, repercussionem non recipit. Quarto materia existente uenenosa, & furibunda in percutiendo nullum ineatis consilium. Sed toti in prouocando este occupati. Quod si repercuteretis, maximè mea quidem sententia, à recto itinere exorbitaretis. Quoniam materiam euaporandam, & in circumferentias prouocandam, in ipso nempe centro includeretis. Ex quo uenenositas illa uestra opera uniretur, & fortior ipsa dispersa contra naturalem uirtutem aliquid mali meditare Quinto. tur. Quinto illud idem faciendum erit, si materia extiterit depressa, atque in loco contusa, ne illic repercutiendo corrumpatur, & membrum à sua positione deformetur. Sexto & ultimo, si natura per uiam criticam exituram procreauerit, S exto. tunc pro illius repercussione ingenium deesse opinabimini, ne materia interius conuersa iterum pullulare machinaretur, quod esset priori detestabilius. Et ideo nos crisi opitulando, materiam ipsam euacuemus, ut Galenus asserit in commento aphorismi primae particulae, scilicet ea, Quorum crisis, &c. Pro quorum omnium curatione casuum mollitiuis uti debemus. Sed si quis uestrum modò me percontaretur, quare repercussiuis nos utamur: huic quidem meritò responderetur, non aliam ob causam applicari, nisi ut materia fluens reijciatur, atque retardetur, In principio & & non ut fluxa nobis tergiuersetur. Et propterea canonice operando in principio augmento est & augmento repercussiua ordinabimus, quoniam materię his temporibus maximè repercussiuis utendum. fluunt & refluunt. Ideoque (ut membrum à propria qualitate formaue conquassatum, eisdem remedijs confortetur, ut Galenus testatur in tertio Technae.","prev":{"citation":"De chirurgia 151.13-14","label":"151.13 to 151.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/151.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/151.13"},"next":{"citation":"De chirurgia 152.5-8","label":"152.5 to 152.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/152.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/152.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}