{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 154.5-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 154.5-8","ref":"154.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/154.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/154.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/154.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"j. 5. conficitur. Istud nanque multum in sigillando ualet, semper tamen loco prius irrorato decoctione ex aqua plantaginis & rosata, ac alumine rochae parumque mellis rosati colati composita. Qua usus sum, & assidue utitur meus magister in ulceribus cicatrizandis. Quarta uerò intentio erit accidentium, quae ple runque apostematibus incumbunt, certa emendatio. Nam si illis diutius patiens uexaretur, uirtus eius prosterneretur: quod uobis maximo impedimento esset, ne quod incepistis feliciter perficeretis. Sunt ista duo quippe accidentia in apo stemate ualde uerenda, doloris scilicet extensio, & loci denigratio. Quando ab ipso diuino Hippocrate docemur in primo prognosticorum dicente: Apostema uerò solidum cum dolore horrendum est, & cito mortiferum. Hanc quidem denigrationem ut plurimum curatoris defectu euenire comperti cupientis materiam fluxam exhalandam repercutere: quae nempe fortibus repercussiuis in loco conculcatur. ut suprà dictu est, cum de illis, quae repercussionem abominantur, tractabatur. Idcirco uos qui hanc artem exercitaturi eritis, fraterno amore ac deorum numine adhortor, ne tantum sceleris patrare possitis, ut repercussiua, quibus usuri eritis in lo co dolenti, ad fermentationem potius, quàm materiei inacerbationem, seu incrudationem declinent. Nam pro materia defluxa, pororum dilatatione indigemus. Quod facilè quis habere poterit, si nostra repercussiua superius formata frequen tauerit. Si uerò illud accidens, siue per incuriam curatoris, siue per materiam contusam exilierit, haec infrascripta emplastrabitis, quibus in huiusmodi casibus utebar. R. fabarum excoriatarum lib. ij. foliorum maluarum M. ij. bulliant simul in lixi uio usque ad perfectam decoctionem, deinde pistentur, & incorporentur farinae se minis lini unc. iij. farinę lupinorum unc. ij. & cum sapa fiat emplastrum. Istud enim poros aperiens materiam exhalando membrum confortat. Si autem emplastro applicato prima & secunda die magis magisque obfuscabitur, erit necessarium ac ulteriora transire locum scarificando, & incidendo secundum morbi postulatum, & loci tolerantiam. Nam ista sunt accidentia, quae non ita facile tractantur, sicuti docentur, sed maxima medici diligentia reprimuntur, & curantur.","prev":{"citation":"De chirurgia 154.1-4","label":"154.1 to 154.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/154.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/154.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 154.9-12","label":"154.9 to 154.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/154.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/154.9"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}