{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 156.9-12","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 156.9-12","ref":"156.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/156.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/156.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/156.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Nam spasmo ante quintum diem exiliente aegrotus è medio ad superos sine pin nis aduolauit. Vnde quasi ego stupidus memoriae illa signa tradidi, & adhuc tradita seruo. Quod & ut uos faciatis moneo, & si qua notanda sunt, notate, ut cum illis esset opus, tanquam è promptuario eadem expromere uideamini. Ex quo uos ipsos appello ne nimis praecipites, in prognosticando, sed cauti ac maturi esse debeatis. Caetera uerò cum ab his discesseritis uulneribus, quae le thaea praediximus, sanabilia esse non dubitatis. Pro quorum curatione adipiscen da duo capitales modi reperiuntur. Quorum alter fit uia primae intentionis: alter uerò secundae intentionis uia. Modus hic tunc sit, quando dissolutum cum medio heterogeneo coniungitur, ut ossa quae cum poro sarcoide uniuntur. Ille uerò, quando partes separatae suo homogeneo uniuntur. Quos semper ante oculos habere debemus, ne ea in uulneribus administremus, quorum postea sit poenitendum. Quod (ut effugiamus) iudico esse incipiendum pro eorum cura ab his, quibus in unoquoque uulnere utamur. VM primum animum ad curanda uulnera appuleritis, haec uobis statim subijciantur in uulneris curatione utenda: Scilicet regiminis uitae ordinatio, uulneris localium administratio, eiusdemque accidentium emendatio. Quorum primum obtinebitis sex rerum non naturalium exhibitione, se uergentium secundum infirmi complexionem, aut accidentium requisitionem. Quas diximus, cum apostema curabamus quod inuenit corpus repletum. Quandoquidem medicus chirurgus omnes medicinae partes habet pertractare, ut Cornelius Celsus in principio septimi suae medicinae scribit. Tertiam esse medicinae partem, quae manu curet, & uulgò notum, & à me propositum est, ea non quidem medicamenta, atque uictus rationem omittit, sed manu tamen plurimum praestat, estque effectus eius inter omnes medicinae partes euidentissimus, cum tamen illius sit etiam uiuendi modum praecipere, & humores excrescentes adaequare, intimasque fluctuationum causas indagare, & ueras propriasque illarum correctiones exhibere.","prev":{"citation":"De chirurgia 156.5-8","label":"156.5 to 156.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/156.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/156.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 156.13-14","label":"156.13 to 156.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/156.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/156.13"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}