{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 16.5-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 16.5-8","ref":"16.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/16.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/16.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/16.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Nomine autem phlegmones hoc loco, non omnem calidam, ac ueluti flammeam dispositionem, quàm Grae ci etiam phlogosin appellant, intelligi uolumus, sed eam duntaxat, quae fluxionis sanguineae soboles est, in carnosa corpora maximè incidens, in qua dolor est uehemens, rubor per summa uigens, calor ueluti deurens, tensio, renixus, & cùm malum increuerit, pulsationis sensus. Hanc enim inflammationem cum Galeno, & alijs, qui eum tanquam ducem optimum sequuti sunt, Graecis scriptoribus, ut Pauio Aëtio, & Oribasio, propriè phlegmonem appellamus. Vt igitur rem ipsam aggrediamur: Communis omnium phlegmonarum generatio, „ ex sanguinis influxu est, copiosioris scilicet, quàm sit parti ex usu. Influit autem „ copiosior sanguis, alia quapiam alijsue particulis eum aliquando mittentibus, „ ac ea quae phlegmone laborare incipit, recipiente: aliquando uerò particula, „ quae affligitur, hunc ad se trahente. Partes autem quae mittunt, uel ut copia su „ peruacuum, uel ut qualitate molestum, uel utroque nomine succum persequun „ tur. Quae uerò attrahunt, hae morboso calore, uel dolore trahunt. Sed & his coadiutrices causae sunt, particulae imbecillitas & ignobilitas canalium seu uiarum, per quas fit defluxio, amplitudo, meatuum quoque partium expellentium angustia, & situs inferior, ut iam suprà dictum fuerat. Itaque ex omnibus his, tres colligunt recentiorum chirurgicorum turbae, curandorum tumorum, qui ex defluxione ortum habent, intentiones. Prima est, fluxionem auertere, ac eam omninò intercipere. Secunda est, dolorem demulcere, atque eam occasionem, propter quam particula fluxionem excipit, uel etiam attrahit, in totum summouere. Tertia est, id totum quod iam factum est curare, id est, totum eum humorem, qui in partem affectam confluxit, uacuare. Caeterùm quomodo prima intentio perfici debeat, appositè docuit Galenus libro decimotertio methodimedendi, ubi modos omnes auertendae fluxionis methodumque ac rationem inhibendae phlegmones, quae adhuc in generatione \" est, nobis expressit, ad hunc modum, si Graeca Latina faciamus, scribens: Vbi \" aequaliter succi inter se sunt adaucti (quod Graeci plethoram uocant) imò etiam „ ubi purum ab excrementis totum corpus est, & succorum mediocritatem con\" tinet, dolore, & membri, in quo phlegmone sedet, calore fluxionem excitante: \" sanguinis missione incipienti adhuc phlegmone succurrimus. Curatur etiam ple „ thora, tum frequenti balneo, tum exercitatione, tum multa frictione.","prev":{"citation":"De chirurgia 16.1-4","label":"16.1 to 16.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/16.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 16.9-12","label":"16.9 to 16.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/16.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/16.9"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}