{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 163.5-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 163.5-8","ref":"163.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/163.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/163.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/163.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"At si caro superorietur in tantum, quod labia ulce ris emineat, erit utendum pro illius obstaculo unguento apostoiorum, cum cau tela tamen ne iterum inflammetur. Nam sunt complexiones interdum ita delicatè nutritae, quod solum illius nomine alterantur. Quod uidimus in ciue Romano, cuius nomen taceo cum fuerit nostro artificio ingratus. Quo cognito cautelam ipsam ordinaui habentem intentiones membri confortandi, rectificandi, ac etiam corroborandi, quae talis fuit. R. olei rosati unc. iij. olei myrtini unc. i. 5. farinae fabarum 3. iij. pulueris rosarum, myrtillorum, nucum cupressi, ana 3. ii. bo li armeni, terrae sigillatae, ana 3. i. acaciae. 3. ij. 5, cerae nouae, qu. s. & fiat defensiuum inter molle & durum. Quod bina applicatione membrum rectificando, cum unguento apostolorum ulcus ad cicatricem deduxi. Quod dum medici, quos noscitis, curabant, nonies in plenum orbem cornua lunae coire uiderunt, quod nos luna non dum fronte rupta consolidauimus. Cum uerò caro illa compressa fuerit, & intentionem cicatrizandi tenebitis, ista lotione uos uti maximè expediet: Rec. uini boni subrubei cyathum unum, rosarum rubearum M. 5. mellis rosati co lati unc. 5. aluminis rochae 3. iij. croci quantum possit uinum colorare, quae om nia simul bulliant dum alumen eliquescat. Quo tepido ulcus irrorabitis, deinde rorem ipsum panno liteo subtili citius subigentis (siccetis) ne multum ibi supersedeat. Quoniam saniem generaret, sicuti accidit illi, qui mihi infestissimus est. Nam dum uolebat cicatrizare, utique ego faciebam, eodem uino ulcus concauabat. Quo fa cto, parum filectae adhuc ulceri imponite, ut si quid humiditatis inde resudaret, Vnguentum ci possit desiccari, super quod locabitis istud unguentum, quod multum ad intro catrizans. ducendam cicatricem operatur: Recipe olei rosati, olei myrtini. ana unc. j. 5. mi nij unc. ij. bulliant simul usque quo acquirant nigerrimum colorem, sicque curam ipsam finietis. Ecce modo curam intellexistis ulceris saniosi planum tenentis. Nunc uerò curam ulceris calidi saniosi concaui persequemur, de qua praemia reportabitis, si ad humores, qui illuc dilabuntur, intentiones curandi conuertetis. De cura ulceCOlent enim fratres humorum acuitates carnem generatam desiccare, & cor ris calidi sanio Drodere, ac etiam generandam prohibere, ne fiat concaui instauratio. Pro cusi planum teius emendatione tres constituantur intentiones. Quarum prima sit uitae ordinentis.","prev":{"citation":"De chirurgia 163.1-4","label":"163.1 to 163.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/163.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/163.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 163.9-12","label":"163.9 to 163.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/163.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/163.9"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}