{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 17.10-14","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 17.10-14","ref":"17.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/17.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/17.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/17.10.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"His consyderationibus, si optimam cura„ tionis uiam indicaueris, inuenietur quidem in omnibus modò propositis tumo „ ribus, quando potius chirurgiae, & quando potius medicamentorum ope sit cu „ randum. At chirurgiae quidem studium in ijs praesertim, quae nunc sunt proposi ta (hoc est, in ijs tumoribus, qui toto genere sunt praeter naturam) ad interempti „ onem eorum festinat, utque prorsus tollantur sibi proponit. Quòd si perficere neque„ at, proximum illud consilium habet, ut uitium transferat, ueluti in hypochyma„ tis, id est, suffusionibus. Quod uerò ex medicamentis petitur, primùm huc tendit, ut quod praeter naturam est, tum in pus uertat, tum putrefaciat: hoc uerò secundo loco destinat. Haec Galenus. Itaque, ubi partes, quae phlegmone infestantur, ue hementius pulsant, sic utiam desperetur de horum, citra pus, curatione, ueteres omnes (inquit Galenus 4. Thera.) eiusmodi applicant medicamenta, quae celerrimè pus mouent: antè uerò nequaquam. Caeterùm sicubi cataplasmate quod calfaciat, humectetque (& ad suppurationem perducat) illinuntur quae phlegmone infestantur, id nequaquam ex prima ratione sit, hoc est, ut remedium affectus, sed ut symptomatis mitigatio, utpote doloris. Siquidem ipsius phlegmones remedia sicciorum sunt uirium. Et paucis interiectis subdit. Compendiosa obsessarum phlegmone partium curatio, per id genus praesidia (hoc est, per siccantia & resoluentia) obitur, ac perficitur, quae sanè uel affectum prorsus summouent: uel si quid exiguum quod suppuret, reliquerint, alterum medicamentum acre, quod educere pus queat, requiritur: uel si tenuis circumposita cutis sit, uelisque celerius explicatum aegrum, sectione, seu incisione opus est. Et hoc sanè est, quod dicebat Auicenna: nempe quòd curatio apo stematis, quatenus apostema est, extractio est materiae extraneae, quae excitat apo stema. Auxilia autem quib. mouere pus expedit, & alia quę supra dicta sunt perfice re, in particularibus capitibus, & in antidotario dicentur suo loco. Porrò suppurato iam abscessu, aut transmutato, uel ualenter impacto, si pus, aut alia quae uis materia ibi contenta non discutiatur, uel si tempore conuenienti, & dum iam tempestiua adest occasio, sponte, hoc est, citra manus operam, non aperiatur: secare exitum ei, quod digestioni, seu resolutioni non cessit, oportet.","prev":{"citation":"De chirurgia 17.6-9","label":"17.6 to 17.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/17.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/17.6"},"next":{"citation":"De chirurgia 17.15-17","label":"17.15 to 17.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/17.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/17.15"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}