{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 174","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 174","ref":"174","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/174","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/174.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":435,"text":"Verum tutius esset ab hepate eiusdem lateris, quàm si à pede sanguinem extraheremus. Esset enim periculum, ne in glandosis carnibus humiditas aliqua retineretur, quae apostema irritaret, sicut diximus de apostematibus. Satis nunc dictum est de phlebotomia, restat dicere de localibus, quae in cura dicentur. Quare accedamus ad cranei curationem, & primo agamus de scissura. PRiusquam incipiam cranei curationem, nostra satis interesse arbitror, quem uellem sequi medendi modum dicere: cum apud Auicennam duplicem esse inuenerim. Quorum unus est purè humectatiuus, alter uerò desiccatiuus. At mihiistorum neuter disiunctim complacet. Nam si in contuso uulnere humectandi uia fungerer, putrefactionem quidem extimescerem, cum maximè modus ille humectatiuus faciat ad putredinem. Fit enim oleis & uitellis ouorum, quae putrefactionem in loco contuso augent, ille uerò desiccandi modus, qui fit aqua uita, & pulueribus ab Auicenna compositis in capitulo de incisione cutis superius allegato, non totus placet. Habet quidem duas partes, quarum una putredinem prohibet, altera certè contusum non separat. Quapropter ne in alterutram partem inciderem, aut penitus desiccarem, aut omninò humectarem, excerpsi ex illis quendam modum & ordinem medendi, qui inter utrunque uersatur. Retinet profecto humectationem & desiccationem simul & semel, cum medicinae capitis debeant esse actu humectatiuae, & potentia desiccatiuae. Nam desiccatione complexionem ossis & panniculi seruamus, & custodimus: cum Galeno maximè piaceat, ossis complexionem & panniculi siccam esse. Cum parua quidem humectatione, siquid contusum, aut laceratum fuerit, digestionem procuramus. Et hoc obtinebimus cum mellis rosati colati exhibitione, & aquae uitae simul cum pulueribus, quae omnia in cura ordinabimus. Nec uos admiremini socij, sicut & quidam admiratus est, cum ex me audierat mel actu humectare, & uirtualiter desiccare. Materia quidem, seu, ut ita dicam, sui corpulentia humectat, qualitates uerò seu eius uirtutes desiccant. Nondum ipse uoluerat Aristotelica uolumina (nec philosophica principia olefecerat) qui admiratus est. Quoniam ignorantia admirationem facit, ex qua primo philosophi coeperunt philosophari, ut ait Aristoteles. Cuius libri si lecti fuissent, & maximè ubi elementa docet commiscere, ex quorum mixtione mel esse huiusmodi complexionis ac mixtionis comperiretur, siquis attentè ipsius essentiam pensiculabit, & authoris uerba trutinabit, quemadmodum facit tyrunculis philosophantibus noster Damianus Siculus, cum in unoquoque uerbo Aristotelico insistat, multumque colluctetur, obstrusum authoris sensum expiscari, atque omnibus concinnè enucleare, ac diuidere, ut audientes ulterius non aueant. Qui quidem quantum habet philosophiae ac bonarum literarum cumuli, tantum & bonorum morum consuetudinis, & usus, quem omnes admirari imitarique debemus, quum credam à natura esse geni tum, ut omnium humanarum actionum maximum sit hominibus exemplum. Sic quisque facere debet, qui in Aristotelis uerbis, & sententijs insudare uoluerit. Nam si tanquam transfuga Aristotelica uerba perlectitabit circa illud quod mirum in modum inuenire concupiscet, hallucinabitur. Quare uos scire debetis, me nul lam aliam medendi uiam scripturum esse, nisi illam qua ego frequenter utor, & honorem & utilitatem comparo: quam modo ordine describam.","prev":{"citation":"De chirurgia 5.5-7","label":"5.5 to 5.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/5.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/5.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 175.1-2","label":"175.1 to 175.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/175.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/175.1"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}