{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 176","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 176","ref":"176","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/176","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/176.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Et ne fiat in huiusmodi loco extendendi operatio, docemur à Cornelio Celso in capitulo de caluariae curatione, confessione tamen diuini Hippocratis, praecipueque in eo ministerio, quod utilitatis causa posteris traditur: Qui memoriae prodidit more magnorum uirorum, & fiduciam magnarum rerum habentium, se à suturis esse deceptum. quare in commissura non operemur, ne eadem ratione decipiamur, qua antea diuus Hippocrates deceptus fuit. At si per latitudinem rimula inciderit commissuram, perforabitis ex utraque parte discriminis rimulam, semper tamen praesupposito, ne conmissura, uel discrimen à perforatione tangatur. Quibus iam peractis foraminibus, curam perficietis modo & ordine, ut supra dictum est. Hoc idem seruabitis in rimula, si certi eritis de ipsius penetratione. Si uerò non pertransierit uitream tabulam, sed tantum ad os spongiosum uenerit, solum cum aqua uitae, & pul ueribus in ipsius curam procedite, quam rimulam potestis, si uobis placuerit, ra spatorijs adaequare, ex quo fiet facilior modus & uia incarnandi. Hae sunt quidem regulae, curae, & ordines, quibus utor & usus sum in capitis laesionibus, quę à causa primitiua oriuntur. CAbetis igitur, quod à me tantopere efflagitastis, munus mea quidem sententia prout nostrae uires suffecerunt in tantis moeroribus, ac paternis fraternisque luctibus recitatum. Quod perinde erit, ut uos ipsum accipietis. Sed uereor ne mihi contingat, uti nuper optimo concionatori suam orationem censendam, alteri commonstranti accidit. quam cum ille maximus orator audiuisset, eamque sententijs uarijs grauidam, & ornatam uerborum positione, & suis locis apte concinneque digestam cognouisset, aiunt dixisse, huic facundae & locupleti orationi nihil deesse, nisi consensum audientium, qui concionem foelicem & facundam faciunt, quando non omnibus idem sensuum iudicium dominetur. BERNARD. Etsi tuam istis fictitijs uerbis MARIANE doctrinam, & eloquentiam celare cupis, nos eam tamen mellifluam ducimus, laudamus, & meritò omnes plaudentes extollimus, cum maiora nobis cito prae te fers esse daturum. Discedamus ergo, nam hora ista ad coenam nos hilares conducet. MARIANVS. Valete omnes: quando ego à uin clo sacramenti, quod uobiscum contraxi, modò solutus sum, & quoad ualui, fidem praestiti, nemini amplius obligatus. Valete. FINIS. MEDI","prev":{"citation":"De chirurgia 175.10-11","label":"175.10 to 175.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/175.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/175.10"},"next":{"citation":"De chirurgia 176.1-4","label":"176.1 to 176.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/176.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/176.1"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}