{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 18.5-2-7","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 18.5-2-7","ref":"18.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/18.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/18.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/18.5-2.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"Ex quibus liquet, quòd ex sanguine quatuor species seu differentiae tumorum praeter naturam procreantur. Primùm ex sanguine naturali & benigno gene ratur uera phlegmone. Ex sanguine uerò illaudabili facto per admistionem aliorum humorum, tres enascuntur differentiae phlegmones non uerae, atque illegitimae: quippe quòd tres alij humores (pituita inquam & utraque bilis) ipsi sanguini permisceri possunt. Itaque si flaua bilis sanguini commisceatur, quod ex ambobus tum est conflatum, uocatur phlegmone erysipelatodes: si pituita, phlegmone oedematodes: si atra bilis seu melancholia, phlegmone scirrhodes. At ex sanguine illudabili & maligno per adustionem & corruptionem propriae substantiae, pro ratione tenuitatis aut crassitiei ipsius, generantur uel carbunculi, qui Graecis anthraces dicuntur, uel gangraena, uel sphacelus. De quibus in sequentibus dicemus. De causis, signis, & iudicijs phlegmones. Hlegmones causae sunt tres, ut & aliorum omnium tumorum praeter naturam qui per defluxionem fiunt. Primitiua scilicet, quam & praegressam, & euidentem appellauimus: antecedens, & coniuncta. Euidentes causae inflammationis, sunt occasiones externae: ut contusio, disruptio, conuulsio, fractura, uulnus, ulcus spontaneum, luxatio, & alia id genus, quae quatenus dolorem in laborante particula excitant, fluxionem accersunt. Antecedens, ut sanguis exuberantia, probi quidem & inculpati, ut cum ad immoderatam uenarum repletionem uenae pertingunt. Tunc enim cogitur sanguis (ueluti quid superfluum) ad partem aliquam, uel imbecillam, uel plus iusto excalfactam, uel dolore affectam, effundi ac defluere. Vbi tandem compingitur, atque impactus manet, nisi Duplex acceptiò phlegino nes. Phlegmone pro phlogosi. Phlegione pro inflamma tione ex sanguine optimo Phlegmone duplex. 1. Vera. 2. Non uera. Sanguis quid & quotuplex. Sanguis bifariam degene. rat à propria sua natura. 1 Quatuor differentię tumo rum ex sangui ne. Causae phlegmones 3. 1. Praegressa. 2. Antecedens Coniuncta. NOTAE uerae ac legitimę phlegmones. Lib. de tumorib. praet. nat & 13. metho.","prev":{"citation":"De chirurgia 18.1-2-4","label":"18.1 to 18.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/18.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/18.1-2"},"next":{"citation":"De chirurgia 20","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/20"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}