{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 182.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 182.1-4","ref":"182.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/182.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/182.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/182.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"„ tia, à quibus conuenientius est cauere, & à quorum tractatione cautela est adhi „ benda, sunt dolores propter timorem, qui est in eis. Debilior nanque eorum pro„ sternit uirtutem, & soluit inter hominem & inter suas salutes. Et ipsi quidem non „ sunt, sicut accidentia, in quorum curatione interuenit latitudo. Et ego iam mul „ totiens eo praesente dixi, quod hoc accidens est sicut inimicus &c. Quibus prae sto succurrendum est, quando mora plurimorum causa malorum existit, idque Gale. facilè euitabitur, si succenturiatus medicaminibus aderis, uirtute quorum id totum, quod praeter naturam in particula est, euacuetur: idque maximè si glutino sum, aut crassum, uel infixum, affectionem fecerit dolorosam, mollificando, & liquefaciendo, atque leuiter euellendo, ne quod gnauiter exiccatum fuerit, in lapi„ dosam duritiem conuertatur: ut doctissimus Gal. in decimoquarto Therapeu „ ticae asserit dicens: Siquidem humor, unde uitium eiusmodi nascitur, aut gluti„ nosus est, aut crassus, aut utriusque rationis particeps, curandi uerò eius commu„ nis indicatio est, ut quod praeter naturam in particula est, totum uacuetur. Mo„ dus uacuationis eius proprius est. Nam detergere id, ubi contumaciter inhaeret, „ oportebit, quod siquis ijs, quae uehementer trahunt digeruntque medicamentis „ uacuare tentet, nec ijs quae humectant & excalfaciunt, molliat ac liquet, huic „ paucis primis diebus egregiè processisse curatio uidebitur. Caeterùm quod de „ affectu restabit, id insanabile erit, siquidem toto, quod in eo tenuium partium „ erat, digesto, quod reliquum est, ueluti lapidosa concretio linquetur. Ne igitur curator in curatione cespitet, ab enematis ordinatione incipiemus, deinde ad reliqua ordinanda dolorem mitigantia subsequemur, cuius talis est descriptio: Rec. milij unc. vj. aquae pluuialis libras quatuor bulliant simul usque ad aquae dimidij consumptionem, deinde colaturae capias tantum, quantum sit pro clyste re sufficiens, cui addantur olei anethini, camomil. butyri, ana unc. ij. salis parum, & fiat clyster, qui mirabilis est non tantum in doloribus renum, sed etiam in do loribus illacis, & colicis. Si autem non habueris milium, quando ubique locorum non inuenitur, hoc sequens receptato: Recipe decoctionis foliorum maluarum, caulium siue brassiccarum, parietariae, lib. j. olei communis, camomil. anethini, ana unc. j. & 5. butyri unc. ij.","prev":{"citation":"De chirurgia 181.5-7","label":"181.5 to 181.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/181.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/181.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 182.5-7","label":"182.5 to 182.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/182.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/182.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}