{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 186.6-9","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 186.6-9","ref":"186.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/186.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/186.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/186.6.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Ex quo illa uaticinandi facultas unà cum planetarum aspectibus, & coitibus exorta est: quae quicquid mortali generi portenderetur, uerificat. Quamuis fine aliquando frustretur propter uoluntatem diuinam, quae plerunque solet alio ordine res humanas di sponere, quàm quo per stellas coelum plurimis mortalium minitatur, atque ab humana coniectura concipitur. Cum ergo ita sit, imaginemur secundum nostrum intelligendi modum, coelum ipsum talis modi indagine designari. Primo igitur ex circulis aeneis duos magnos coluros dictos, secundum globi quantitatem ac magnitudinem construendo, sese orthoganaliter intersecantes collocemus. Quorum puncta intersectionum mundi poli appellandi sunt, quibus alium circulum à polis aequidistantem superpositum aequinoctialem no minamus. Cui etiam unus à dextris, alter uerò à sinistris circulus adiungendus est, quos ambos inter astronomos tropicos nuncupari consuetum est. Restant etiam duo alij inter polos & tropicos circulos situandi: quorum unus arcticus circulus, alter antarcticus dicitur: qui quidem omnes à polis paraselliter (ut ita dicam) in ipsa mundi machina immobiliter figendi sunt. Est & alius circulus zodiacus dictus, in ipsa sphaera aggregandus: qui aequinoctialem intersecans, ab eodem in duas aequales partes intersecatur, quarum una ipsius medietas obliquatur uersus septentrionem, seipsam terminans ad circulum tropicum Cancri dictum. Altera eius medietas uersus austrum declinans, ad circu lum tropicum Capricorni determinatur. Quanquam omnes alij circuli in sphę Ecliptica dira ueluti linea uel circunferentia intelligantur: tamen zodiacus ut superficies inuidens zodia cum secundum telligitur in sua latitudine duodecim gradus retinens. Scinditur autem ad imalatitudinem. ginationem iste secundum latitudinem in duas ęquales partes, quarum diuidens ecliptica dicta est. Secundum uerò longitudinem in duodecim partes aequales diuiditur, quae & coeli signa feruntur: quorum nomina his uersibus continentur. Sunt Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libraque, Scorpius, ArciteSigna zodiaci. nens, Caper, Amphora, Pisces. Punctum autem intersectionum zodiaci & circu li aequinoctialis dicitur primus gradus Arietis: quando in triginta gradus quod libet signum, & gradus in bis totidem minuta diuidatur.","prev":{"citation":"De chirurgia 186.1-5","label":"186.1 to 186.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/186.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/186.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 186.10-13","label":"186.10 to 186.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/186.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/186.10"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}