{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 192.5-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 192.5-8","ref":"192.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/192.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/192.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/192.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"(Cum hac uia poterit extrahi lapis quan tumcunque magnus sit: licet ipse in capitulo de anatomia dixerim, si oui quantitatem excederet, diligentiori solertia extrahendum esse, ne nomen mali medici subeundum sit: quod equidem non ob aliam causam dixi, nisi ne iuuenes ante quàm exercitarentur apud exercitatum praeceptorem, in ipsam lapidis extractionem temerè irruerent: cum nihil pensi habeant hominem lacerare, dummodo sui desyderij compotes efficerentur.) Quod cum fecerit, clauo illo paruulo conclauet, sicque duobus forcipibus lapis ille comprehensus erit. Quam postea leniter parumper extrahat manibus suis ambos simul forcipes sumentibus. hoc denique modo calculus foras euelletur. Quo extracto capiat statim medicus Verriculum, quod & bucton dicitur, & in uesicam immittat, quod immissum in gyrum per uesicam ducat, quaerendo si quid lapidis, uel alter intus remanserit, quando non unus, nec duo, sed quatuor, & octo interdum inueniantur. Quod facilè cognoscetur, si lapidem foras extractum manibus acceptum medicus diligenter inspiciat, quem si ab una parte compressum eademque lubricum, & confricatum (quando id ex duorum uel plurium illisione, & confricatione fiat) esse cognouerit, statim alterum forcipe extrahat, extractumque consyderet, si priori similis esset. Si uerò ex pluribus partibus compressus esset, alterum intus esse iudicabit: si uerò non, exhaustam lapidibus uesicam esse dicet. Cum ergo nihil inesse intus certificatus fuerit, ultimo sumere debet instrumentum abstergens, siue cochlear dictum, quod per incisionem in uesicam impositum, quicquid sanguinis congelati sit, foras educet, & hoc non bis, sed ter quaterque, uel totiens quotiens necessitas ipsa exigeret, reiterari debet, sitque diligens opera tor, dum Cochlearis officio fungetur, ne aliquod lapidis frustum remaneat, quod si casu aliquo à forcipis morsu exilierit, causa iterum fiat regenerandi lapidis. His igitur hoc ordine expeditis, uera indubitataque lapidis extractio complebitur. Quo meus magister usus est, & frequenter utitur loannes de Romanis Cremonensis de Casali maiori Romanus incola. Cui etiam plerique omnes inuident, cum ipsi sexaginta annis chirurgiam exercuissent, & nunquam attingere potuissent hanc ueram & nouam artem de lapide extrahendo, quam ipse à natura institutus reperisset. Ideoque nunc Deum exoremus, ut hunc uirum nobis conseruet, quando ipsa natura eum genuerit, ut praesidio subsidioque esset humano generi, quod per tot saecula doloribus lapideis cruciabatur.","prev":{"citation":"De chirurgia 192.1-4","label":"192.1 to 192.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/192.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/192.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 192.9-12","label":"192.9 to 192.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/192.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/192.9"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}