{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 193.5-9","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 193.5-9","ref":"193.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/193.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/193.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/193.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Si autem aliquid sangui nis in uesica concretum sit, (cuius rei signum est urinae detentio, & cum emittitur urina conando, aliquid de sanguine concreto ad muscae quantitatem unà extramittitur, uel imus uenter intumuit:) Quae cum apparuerint, à uulnere per syringam in uesicam inijciatur talis lotio, quae aceto & sale cum hominis urina componatur, secundum quod extimatum est sanguinem induruisse, qua quidem eliquatus (quoniam incisiuam habet uirtutem) frustatim decidet. Si uero adhuc detineretur, per plagam Verriculum, quod & bucton dictum est, immitten dum est, quo quicquid sanguinis concretum sit, foras poterit educi, nullo in ue sica dolore causato: quando hoc maximè effugiendum est, ne sua irritatione na tura prosterneretur taliter, quòd postea nullo sibi praestito adminiculo eleuaretur. Cum ergo ab istis plagatum ipsum esse tutum per tres uel quatuor dies cognitum fuerit, statim tota medici intentio ad uulnus conuertatur, in quo si quid humidae carnis oriretur consolidationem impediens, puluis aluminis Rochae combustae ponendus est, aut puluis ex concharum marinarum testis in furno combustis superinspergatur. quo nihil est pręstantius, & magis talismodi uulneris consolidatiuum. Oriuntur autem hęc conchylia Tarenti, quorum exterior cor ticis color subniger est, interior uerò margaritis siue perlis similis. Ipsorum quidem forma iuxta illud latitudinem duorum, at secundum longitudinem quatuor digito rum est, secundum quod majus, uel minus est: Veruntamen non amittet formam, qua lem natura sagax illis specificam praebuerat. Haec igitur accidentia sunt in tali cu ratione emendanda, summaque diligentia animaduertenda, post quę sanitas nulli pretio comparanda in Dei nomine consecuta erit: cuius nomen per infinita secula collaudetur, sicut ipsius meretur celsitudo. Caput XXII. Quomodo mulierum cura sit facienda. IVeusque de cura, quę tam iuuenibus, senibus atque ipsis adolescentulis communis est, ratiocinati sumus secundum nostrum operari: quod tantum in se securitatis habet, quantum ulla unquam lingua dici potest, adeò quod ipsa ope ratio aurea appellari mereretur, non quia ipsam operamur, sed quoniam tutissi mos effectus in huiusmodi operari assiduè sortitur. Quapropter neminem posse hac uia periclitari creditum est, ut ipsa experientia operationi quotidie astipulari uidetur: pręter illum, quem Deus opt. max. ob scelerum nefandorum perpe trationem, uoluerit hac summa punitione punire.","prev":{"citation":"De chirurgia 193.1-4","label":"193.1 to 193.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/193.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/193.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 193.10-13","label":"193.10 to 193.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/193.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/193.10"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}