{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 201","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 201","ref":"201","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/201","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/201.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Quot sunt mo di curandi uulnera? Quid est uia primae inten tionis? Quot modis possunt uniri uulnera? Quid est sutu Quid est ligatura? Quotuplex li gatura? Quid est uia secundę inten tionis? unire, & consolidare, & quod ab eo deperditum est, instaurare, & siquid aposte matis intumuerit, curare, & sanguinem fluxum coërcere, & morosagiam haemorrhagiam) sanguinis abstergere. IACOB. Differunt ne uulnera inter se? MAR. Differunt. IACO. Quo nam pacto? MAR. Quia quaedam sunt salubria, quaedam periculosa, quaedam mortalia. IACO. Quae sunt uulnera mortalia? MAR. Omnia uulnera substantiam cordis offendentia esse mortalia non dubitabis, quoniam cor non patitur continui solutionem, & uulnera substantiae cerebri adhaerentia, tracheae arteriae, meri, pulmonis, hepatis, folliculi, fellis, diaphragmatis, stomachi, splenis, intestinorum gracilium, renum & uesicę. & ut uno ore omnia intercludam, quae ad uitam necessariae uirtuti impedimentum obijciunt, mortalia ferè sunt, ut placuit Hippocrati dicenti libro quinto aphorismorum: Vesicam incisam, aut cerebrum, aut cor, aut hepar, aut diaphragma, aut uentrem, aut renes, aut intestinorum aliquod gracilium, mortale. Periculosa uerò sunt omnia intrinseca, quoniam ab extrinseco aëre ipsa alterantur, & spiritus offendun tur, ac uirtus quae humanam naturam solet fulcire, destruitur, ac etiam uulnera, quae à tribus digitis suprà, uel infrà secundum iuncturas musculorum capiti ac lacertorum occurrunt, sunt ualdè periculosa. Neruorum quoque punctura, propter eorum sensum, & communitatem quam cum cerebro habent, spasmi solet esse generatiuam. Caetera uerò, cum ab ijs discesseritis uulneribus, quae mortalia & periculosa diximus, sanabilia esse non dubitabitis. IAC. Curantur ne uulnera? MAR. Curantur. IACOB. Cum quibus? MAR. Suis proprijs modis.","prev":{"citation":"De chirurgia 200.13-14","label":"200.13 to 200.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/200.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/200.13"},"next":{"citation":"De chirurgia 201.1-4","label":"201.1 to 201.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/201.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/201.1"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}