{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 202.9-12","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 202.9-12","ref":"202.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/202.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/202.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/202.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Febris est calor extraneus accensus in corde, & procedens ab Febris quid eo, mediantibus spiritu & sanguine, per arterias & uenas in totum corpus, & inflammatur in eo inflammatione, quae nocet operationibus naturalibus, non sicut irae caliditas & laboris, cum non ultimatur, & impedit operationem, ita ut re Febris quid atineatur. Vel dicas quòd febris est calor spiritualis, qui continuè à corde manat, lio modo? alteratus aut à corruptis humorum qualitatibus, aut ipsorum uenenositate, aut eorundem putrefactione, & etiam ab illo, quod poterit ipsum alterare, eatenus perdurans alteratus, quatenus humorositate illa naturalis calor cibaretur sicuti flamma ignis non extinguitur, quandiu habet illud humorosum ex lignis quo epuletur. IAC. Quid est dolor? MAR. Dolor est rei contrariae sensibilitas, Dolor quid? aut contrariae qualitatis existentis in membro. Vel dicas, quòd dolor est quodDolor aliter. dam adueniens ex sensibilitate, & re contraria solutionem, aut alterationem faQuae causę do ciente, sensum particularem uel communem affligens. IAC. Quae sunt causae loris? doloris? MAR. Causa doloris aut est solutio continui, aut subita alteratio. Spasmus quid IACOB. Quid est spasmus? MAR. Spasmus est aegritudo neruosa, qua mouentur lacerti ad principia sua, & inobedientes sunt in dilatatione. IACOB. Quae est causa Quae est causa spasmi? MAR. Est repletio & inanitio. IACOB. Est ne alia spasmi? causa? MAR. Non: nam Galenus in octauo Miamir capite septimo dixit: Ego autem in spasmo quidem tertiam causam praeter repletionem & euacuationem Species spasnullam uidi. IACOB. Quot sunt species spasmi? MAR. Duae. IACOB. mi quot sunt? Quae? MAR. Vna quae dicitur proportionatus ad materiam. altera, quae diciQuotuplex Pro tur non proportionatus ad materiam. IACOB. Quotuplex est proportionaportionatus ad tus ad materiam? MAR. Duplex. IACOB. Qui? MAR. De inanitione & materiam: Quae est mate repletione. IAC. Quae est materia spasmi de repletione. MAR. Materia quiria spasmi de dem spasmi secundum plurimum est phlegma, & quandoque est melancholia, & repletione? Quae materia quandoque sanguinea materia. IAC. Quae est materia de inanitione? MAR de inanitiones Materia siue causa spasmi de inanitione est caliditas & siccitas. IAC.","prev":{"citation":"De chirurgia 202.5-8","label":"202.5 to 202.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/202.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/202.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 202.13-15","label":"202.13 to 202.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/202.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/202.13"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}