{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 206.5-9","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 206.5-9","ref":"206.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/206.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/206.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/206.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Illa enim operatio naturae est secundum cursum naturalem, & non generatur sanies nisi à digestione naturali. Mortalia sunt illa, de quibus dicitur in signis mortis uelocis, cum sunt homini apostemata & ulcera leuia, & destruitur eius ratio, moritur. IACO. Quaenam sunt spasmosa? MARIA. Vicera quae acci dere faciunt spasmum, & ulcera putrescentia, scrophulosa, & algeromatri & corrosiua, & cancerosa, & quae eorum cursu currunt, sunt in quibus non generatur sanies: immò quando apparet in ulcere sanies & apostema, est signum bonum, cum quo non timetur spasmus, & permixtio rationis, & his similia, quamuis sint in loco, quod facit illud necessarium, sicut sunt membra posteriora, & anteriora, & nisi res pertransierit terminum, quòd si apostema occultatur subitò, & redeat, non soluetur perpus, aut ei similia. Amplius sunt uicinantia membris neruosis, sicut ulcera dorsalia, quoniam sunt in uicinitate dorsi, & nuchae, & ulcera quae cadunt in anteriore parte coxae, & genu, quoniam ipsa iterum sunt sicut la certi neruosi, in quibus res conuertitur ad spasmum, & permixtionem rationis. Si autem euenit in membris neruosis, plurimum quorum est in antecedente ex tensionis corporis, timetur aut cursus sanguinis, si ceciderit in medietate inferiori extensionis, similiter timetur ex eis quandoque permixtio rationis: & timetur, quòd cadat pleuresis, & saniositas post ipsam, aut quod proueniat sputum Quae sunt ulsanguinis, si ceciderit in medietate superiore eius. IACOB. Quae sunt mala? cera mala? MARIAN. Mala autem sunt illa ulcera, dura, incipientia ire uersus uiriditatem, & nigredinem, sunt mala. illa quoque ulcera generata successione aegritudinum sunt mala. Quoniam natura expellit ad ea residuum corruptionis superfluitaQuae sunt cau tum, & ulcera deijcientia pilos, ab eo quod sequitur ea, sunt mala. IAC. Quae sae malignorum sunt causae malignorum ulcerum? MARIAN. Causae malignorum quidem ul ulcerum? cerum sunt quandoque uulnera obuiantia superfluitatibus malignis corporis, aut regimini corrupto, & quandoque sunt sequentia pustulas malas, quare fiunt ab eis festinantia ad ulcerationem post pustulas, & significat malignitatem ulce ris eius putrefactio, & ipsius ambulatio, & corruptio eius, quod est in ipsius cir cuitu, & difficultas sanationis in seipso cum rectificatione curationis exhibitae ei. IACOB. Quomodo haec omnia sigillatim consequemur? MAR.","prev":{"citation":"De chirurgia 206.1-4","label":"206.1 to 206.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/206.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/206.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 206.10-12","label":"206.10 to 206.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/206.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/206.10"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}