{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 207-2","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 207-2","ref":"207-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/207-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/207-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/207-2.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":435,"text":"DE CVRA VLCERVM EXTERIO RVM LIBER PRIMVS. Curatio ulcerum in quibus consistat. Caput I. HIRVRGIA ARTIS MEDICAE SVI ANTI quitate & certitudine pars famosissima, plures habet par ciculas, quarum una est ulcerum exteriorum curatio, de qua in hoc libello agere intendimus. Curatio autem ulcerum in duobus maximè consistit, in cognitione uidelicet eorum quae consolidationem impediunt, & eorum impedientium remotione: quo fit, ut hic libellus in duas partiatur partes: pars una consistit in cognoscendo impedientia, altera in eorum remotione: prima quidem theorica est, contemplatur enim ea quae impediunt, uidelicet quae, & quot sint, ad haec quomodo noceant, similiter quomodo cognoscantur. Secunda uerò pars practica, medicamina tam generaliter quàm singulariter administrare docet. his enim scitis propositam habebimus intentionem ad amicorum nostrorum satisfactionem qui me saepe ad hoc impulerunt. Consolidationem ulcerum quae impediant. Caput II. scimus igitur quod ea quae consolidationem impediunt, aut se tenent ex parte ulceris, aut ex parte annexorum cum ulcere. Si ex parte ulceris, cum ulcus communiter describatur quod est solutio continui, à qua resudat pus & sanies: aut ergo hoc impediens se tenebit ex parte solutionis continuitatis, aut saniei. Si ex parte solutionis continuitatis, uel erit merito figurae solutionis con tinuitatis fistularis, uel alterius figurae fistulari proportionatae. Si ex parte saniei, aut merito substantiae, aut suae qualitatis. Si merito substantiae, aut quia subtilis, fluida: aut quia grossa, uiscosa. Si merito suae qualitatis, aut quia acuta & corrodens per se, & essentialiter, aut quia per accidens. & haec de his quae ex parte ulceris consolidationem impediunt, quae duo suere, uidelicet figura & sanies: figura inquam, uel figura fistularis, uel alia: sanies, uel grossa, uel subtilis: aut acuta, & corrodens per se, aut per accidens. Impedientia autem ex parte annexorum, aut se tenent ex parte eorum quae immediate contraria sunt causis ad consolidationem facientibus: aut ex parte eorum quae contraria sunt ulceri, in eo quod ad deteriorem naturam quàm ulcus habeat in quantum ulcus disponunt. Si ex parte eorum quae immediate contraria sunt causis ad consolidationem facientibus, aut quia contraria causae materiali, aut quia causae efficienti. Si causae materiali, erit sanguis à natura alienus ipsi ulceri, & cuilibet membro etiam pro nutrimento delegatus, qui contrariatur sanguini laudabili, requisito ipsi ulceri pro materia restituendae bonae carnis. & tunc contrariatur, quia peccans in quanto, aut in quali: si in quanto, aut quia superfluus, aut quia diminutus: si in quali, & tunc istud erit, quia peccans in complexione uidelicet calida, frigida, humida siue sicca, simplici uel composita, cum materia, uel sine materia. Si uerò causae efficienti, erit similiter ea complexio quae contrariatur com plexioni naturali ulcerati loci tanquam causae efficienti, & sic contrariatur quia nimis calida siue frigida, humida siue sicca, simplex uel composita, mateFigura fistularis. Saniei substan tia. Grossities adhaerens.","prev":{"citation":"De chirurgia 207","label":"IACOBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/207"},"next":{"citation":"De chirurgia 208","label":"DE CVRA VLCERVM EXTERIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/208"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}