{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 208-3","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 208-3","ref":"208-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/208-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/208-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/208-3.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":423,"text":"Caput IIII. Ssignatis speciebus, & declaratis modis quibus consolidatio impediatur, Asubsequenter ponenda sunt eorum signa. At quia consolidationem impedientium nonnulla sunt sensibus apparentia, itaque signis non indigeant, sicuti sanies subtilis, fluida, similiter sanies grossa, uiscosa, fluxus sanguinis, dolor, apostema siue inflatio, caro mollis, caro superflua, & similia. Alia uerò occulta & sensibus immanifesta, ita quod signis indigent ea significantibus, ut fistularis ulcerum figura, & similiter quaecunque alia figurae fistulari proportionata, saniei qualitas locum ulceratum inficiens, mala complexio, sanguis à natura alienus, corrosio, putrefactio: ideo condignè mihi uisum est hoc loco tantum eorum signa tradere, quae occulta sensibus, & immanifesta sunt. Dicam Figura fistulaigitur, quod figura fistularis, cuius proprietas est habere orificium strictum, & ris. fundum profundum, absconsum, & cauernosum, & similiter quaecunque alia figura huic proportionata, denotantur per subtilem inquisitionem cum tentis & probis de argento, de plumbo, de radicibus, de cereis candelis, seu coloratis iniectionibus. Saniei uerò qualitas acuta & corrosiua per se comprehendiSaniei qualitur ex his: nam color eius tendit ad colorem rubeum siue citrinum, uiridem, tas. siue nigrum. In ea quae per accidens, & in ea quae etiam per se, sentitur arsura, & compunctio, rubor, & inflammatio ulceris, & partium ei adiacentium: ex qua contingit, quod quicquid ab ea de substantiali forma membri occupetur, destruatur & corrumpatur, adeò tam naturae malignantis existit. SanSanguis super fluus. guis à natura alienus peccans in quanto quia superfluus, cognoscitur ex patientis carnosa & robusta habitudine, uenarum totius sui corporis inflatione, seu repletione saniei ab eo ulcere sanguinolentae emanatione. Si uerò dimi-Diminutus. nutus, ita quod non defluit ad ulcus materia, ex qua caro generetur in eo ulcere, tunc ex opposito cognoscitur, uidelicet macilenta, seu extenuata patientis habitudine, uenenarum totius sui corporis inanitione, saniei ab eo ulcere quàm ulcus requirat diminuta resudatione. Si in quali, quia peccans in comQualitate per cauit. plexione calida, tunc significatur ex colore corporis, & faciei, & oculorum, uergente ad nimiam citrinitatem siue uiriditatem, habitudine sicca, & extenua ta, sanie colorata, colore citrino, siue uiridi. Et si peccans fuerit in calidate nimis superflua, praefata signa erunt uergentia ad fuscedinem & nigredinem. Si ue rò peccans fuerit in complexione frigida, cognoscitur discoloratione faciei & labiorum, sanie cum substantia grossa uiscosa, seu cum substantia subtili aquosa, habitudine phlegmatica, phlegmatis abundantia. Si in complexione humida, indicatur ex colore corporis tendente ad albedinem, sanie subtili aquosa, tumore faciei & oculorum, frequenti abundantia saliuae. Si in complexione sicca, demonstratur ex colore corporis uergente ad nigredinem, siue subnigredinem, oculorum liuiditate, habitudine sicca, sanie nigra, cinerulenta, lutosa. Mala autem loci ulcerati complexio calida demonstratur per ruborem, & per inflammationem, & per caliditatem extraneam ulcerati loci, partiumque ei adiacentium, & per resudationem ab eo ulcere saniei, rubeo, siue citrino, uiridi, siue nigro colore coloratae.","prev":{"citation":"De chirurgia 208-2","label":"Caput III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/208-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/208-2"},"next":{"citation":"De chirurgia 209","label":"Caput IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/209"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}