{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 21.5-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 21.5-8","ref":"21.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/21.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/21.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/21.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Sunt qui huic cataplasmati croci momentum, coloris gratia adijciant. Caeterùm si tumor, ob infartos in eo crassos, & uiscosos humores, ęgrè ad suppurationem ducitur, eximiè subueniet cataplasma ex radicum althęae, & caricarum dulcium, ac pinguium decocto, quod mellis crassitudinem repraesentet, & farina triticea compositum. Ergo accipite praedicti decocti lib. unam, farinae triticeae selibram, incoquantur simul, & in formam cataplasmatis reducantur. Si autem loco farinę triticeae hordeacea apponatur, uel cibarius panis, quem Graeci syncomistum uocant, discutiendę in flammationi magis, quàm suppurandae conueniet, ut libro ad Glauconem secundo Galenus annotauit. Aliud in declinatione phlegmones puri mouendo appri mè idoneum, quod à uulgaribus chirurgis communiter usurpatur. Habet autem cor ticis radicis maluauisci, id est, althęae radicis lilij, senecionis, Graecis erigeron dicitur, & foliorum maluae singulorum M. unum, farinae triticeae quart. unum farinae sem. lini unciam unam, axungiae suillae recentis lib. semis: coquantur herbae in aqua quantum satis esse uidebitur, & tundatur cum reliquis in mortario, fiatque cataplasma. Pleraque alia puri mouendo accommoda, libro sexto descripta sunt, ex quibus peritus quisque chirurgus, & in artis huius, quam docemus, operibus exercitatus, praestantiora, & naturae laborantis, ac particulae cui medetur, magis idonea seligere atque in usum praesentem assumere poterit. Caeterùm si collecto, ac iam confecto pure abscessus in quem phlegmone degenerauit, spontè ed by spontè non aperiatur, scalpello uel cauterio, aut medicamento quopiam erodente (liberis iam ab inflammatione partibus) molienda puri, quod digeri non potuit, euacuatio est. Deinde ulcus ad cicatricem, similiter reliquis ulceribus, perducendum est, nempe detergendo, carne implendo, glutinando, & demum cicatricem inducendo. Porro si materia, quae tumorem parit, crassa est, & resolutioni, atque etiam concoctioni contumax, uehementerque carnis meatibus impacta (qualis esse solet in diuturnis inflammationibus malè curatis, resoluta scilicet tenuiori humoris parte, & crassiore in meatibus relicta) scarificatio timenda non est, praesertim (ut secundo lib. ad Glau. Galenus admonuit) ubi durities, liuor, ac nigror apparuerit. QVARTVS scopus, qui in curanda phlegmone chirurgo ac medico propo nebatur, est symptomatum, seu accidentium, quae ipsi inflammationi superueniunt, correctio, & summotio.","prev":{"citation":"De chirurgia 21.1-4","label":"21.1 to 21.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/21.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/21.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 21.9-12","label":"21.9 to 21.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/21.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/21.9"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}