{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 21.9-12","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 21.9-12","ref":"21.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/21.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/21.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/21.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Ea autem ferè sunt, dolor, regressus materiae, ex qua tumor excitatur, ad interiora, putredo & corruptela partis suppurantis, & ueluti lapidea quaedam durities, ex ualenter exsiccantibus & digerentibus relicta. Ergo si uehemens dolor inflammationi accesserit, modis omnibus laborandum est, ut statim mitigetur. Quandoquidem praeterquàm quòd uires prosternit, & legi timas actiones impedit: fluxiones quoque accersit, & sanguinem ad se allicit. Itaque si dolor acrius urget in phlegmone, confestim imponenda medicamenta sunt, quae doloris uehementiam citra ullam noxam leuent, & demulceant. Quale est, quod ex passo, oleo rosaceo, & paucula cera, cum his ambobus liquata confici tur Galeno: hoc autem lana succida, quae plurimùm habet oesypi, excipiendum est, & aestate quidem frigidum: hyeme uerò, tepidum apponendum. Itaque medicamentum eiusmodi, sic (ut dictum est) attemperatum, & admotum: rarefacit, extenuat, digerit, euacuat: humorem acrem, lentum, crassum, aut multum, partibus dolentibus haerentem, aequabilem reddit, uaporemque crassum, commodum exitum non habentem, discutit, atque dolorem mulcet: nullam uerò sua caliditate noxam inuehit: rosaceum nanque, calorem retundit, & infrenat. Quo fit, ut hoc remedium citra noxam ullam dolorem mitiget, & affectui non incommodet, ut aqua calida, oleum, & triticea farina, quae in inflammatione cum dolore incidente, sui esse non possunt, ut testis est Galenus. Haec enim calfaciendo ac humectando relaxant, ac robur partis resoluunt, unde & imbecillior redditur, & ad fluxionem excipiendam pronior. Ad eundem usum (nempe ad mitigationem doloris in phlegmone) efficaciter apponuntur, rosaceum, ouorum lutea, quae & uitel los appellant, mica panis albi, in aqua calente macerata, postea expressa, & rosaceo permista. Praesenti etiam auxilio sunt, maluae in aqua decoctae, mistae cum fur fure, & rosaceo, uel oleo uiolaceo. Crocum autem in omnibus sedandis doloribus assumitur Auicennae, atque alijs anodynis, id est, dolorem mitigantibus, utiliter con miscetur. Porrò si tanta, tamque uehemens sit doloris acerbitas, ut ijs quae à sedando, leniendoque dolore quasi suppetijs latis naturae, propriè anodyna, & paregorica dicta sunt, demulceri non possit, ad narcotica, id est, stupefacientia, transeundum erit. Inter quae hyoscyamum admirandam opem saepe contulisse, quorundam scriptis praedicatur, & à nobis, alijsue ualde multis frequenti experimento comprobatum est. Itaque folia eius sub calidis cineribus coquito, recenti axungiae misceto, & admoueto.","prev":{"citation":"De chirurgia 21.5-8","label":"21.5 to 21.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/21.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/21.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 21.13","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/21.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/21.13"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}