{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 213-3","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 213-3","ref":"213-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/213-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/213-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/213-3.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":396,"text":"Caput XI. De cura ostracatae carnis, seu callosae & durae. DOsita cura apostematis, de cura ostracatae carnis agendum est. Curatio autem Teius distinguitur secundum intensum & remissum duritiei talis carnis: nam carnis ostracatae alia est duritiei intensae, alia remissae. Ea igitur quae remissa est medicinis lenientibus, in quibus sit resolutio aliqualis, curari & rectificari potest. Caeterùm carnis duritiei intensae cura perficitur altero istorum modorum, uidelicet incisione cum nouacula, aut cauterio: & si cauterio, aut cauterio actuali, aut potentiali, considerata primo anatomia loci. quia ubi esset timor de disruptione alicuius uenae, seu arteriae, & consimiliter de effusione sanguinis, eligenda potius esset carnis ostracatae remotio per cauterium potentiale, quàm per incisionem cum nouacula, aut cauterio actuali. nam per cauterium potentiale fit remotio carnis ostracatae, & prohibitio effusionis sanguinis, si disruptio nem uenae seu arteriae fieri contingat: & quonam modo considera. Praeterea si ta lis caro ostracata secundum totam eius substantiam non fuisset abscissa, applicatione incisionis siue cauterij actualis, tunc maior fiet ab aegris abominatio reiterationis cauterij actualis, & incisionis cum nouacula, quàm potentialis: quare magis dilectum apud me est cauterium potentiale quàm incisio, & quàm cau terium actuale. Medicamen per me pluries expertum, quod pro efficacissimo habui à patre meo: R. lithargyri, lapidis haematitis, uitrioli Romani, ana 3. ij. argenti sublimati 3. ij. 5. misce. Et pro pleniori notitia medicaminum in casu ualentium, recurras ad ea quae scribuntur in de amputanda carne superflua eximiae siue mirae quantitatis. Carnis uerò duritiei remissae curatio compleatur inferius dicendis, incipiendo primo à simplicibus, deinde gradatim procedendo ad composita. Ex simplicibus, & primo ex oleis oleum liliorum alborum, oleum amygdalarum dulcium, oleum de lumbricis, oleum uulpinum, oleum de granis sesami, fex olei, oesypus humida ex mucilaginibus, mucilago althęae, seminis lini, foenugraeci. Ex pinguedinibus & unctuosis, pinguedo gallinae, anseris, uituli, bouis, cerui, & proprie medullae eorum, & adeps hirci & asini & rapa cium, scilicet leonis, ursi, leopardi, lupi, uulpis, & rapacium ex auibus, scilicet aquilae, uulturis, & similium: & meliora earum sunt, quae sunt minoris antiquitatis, & exiccationis, & uehementioris humiditatis. Ex compositis praeparatis, unguentum basilicon, unguentum diaquilon album cum gummis, & sine gummis, unguentum de medulla cruris uituli, unguentum mollitiuum, unguentum de mucilaginibus, hyssopi cerotum, emplastrum bonum pro remittenda duritie carnis ostracatae duritiei remissae, de farinis seminis lini, foenugraeci, caepis lilij, pinguedi ne gallinae, porci, sine sale, hyssopo humida, oleo lilij, chamaemel, & medulla uituli. Aliud: R. medullae cruris uaccini, olei rosati, omphacini, cerae parum, misce. Aliud. R. medullae cruris uituli, mucilaginis, seminis cydoniorum, dragaganti, olei amygdalarum dulcium, cum cera & modico terebinthinae fiat unguentum.","prev":{"citation":"De chirurgia 213-2","label":"Cap. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/213-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/213-2"},"next":{"citation":"De chirurgia 214","label":"Caput XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/214"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}