{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 214-2","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 214-2","ref":"214-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/214-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/214-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/214-2.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"Caput XIIII. Vm non rarò contingat partes ulcerum circumadiacentes superficialiter Culcerari multis & paruis ulceribus, situsque inordinati, cum earum partium punctione & arsura, ex quibus ulceris consolidatio difficultatem consequitur: ideò priusquam modus curatiuus praenominatae dispositionis explicetur, duo erunt praemittenda: & primum, quod talis dispositionis causa potest esse intrinseca, aut extrinseca. Intrinseca secundum plurimum, sanies ab ulcere resudans acuta, mordicatiua, cuius saniei materia dicitur cholera adusta, seu phlegma subtile cholerae adustae admixtum, locum ulceratum & partes adiacentes inundans, & eas contingendo sui acuitate superficialiter ulcerans. Extrinseca uerò causa, uti calefacientium appropinquatio magis, quàm dispositio ulcerosa & membri natura requirant, humores in loco contentos dissoluentium & acuentium, necnon antecedentem materiam ad locum attrahentium. Secundo praemittendum, quod posita hac dispositione duo ad inuicem coniunguntur, quorum quodlibet necessariò trahit ad se curam, uidelicet mala complexio calida, & superficialis ulceratio. Dispositioni igitur huic succurrendum diaeta, cauendo à salsis, & ab acutis, & potione materiam peccantem euacuante, & hoc maximè si cau sa fuerit intrinseca. Item succurrendum in recenti serpigine localibus alterantibus malam complexionem calidam, & exiccantibus saniem subtilem ab ulcere superficiali resudantem, & secundum quod trahit ad se curam magis una passio iam dictarum quàm altera, sic compositum antidotum in exiccatione praedominetur, seu in alteratione malae complexionis calidae, secundum praedominium unius istarum dispositionum super alteram.","prev":{"citation":"De chirurgia 214.9","label":"Caput XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/214.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/214.9"},"next":{"citation":"De chirurgia 215","label":"Caput XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/215"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}