{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 221.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 221.1-4","ref":"221.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/221.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/221.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/221.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"DOsitis nonnullis unguentis & cerotis quae membris appropriantur, hoc in loco tractandum erit de unguentis & cerotis quae ulceribus appropriata sunt, & maximè cuidam aegritudini ulcerosae mali modi, cui applicatis unguentis, quae alijs ulceribus applicari solent, potius compertum est nocumentum, quàm iuuamentum. Cuius tam absurdae diuersitatis dubius, & multo tempore in eius consyderatione anxius commorans, tandem experimento ratione comprobato uisum est per me & alios quàm plures, iam dictae aegritudinis curam fieri applicatione medicaminum corpus à superfluitatibus indesinenter mundantium, neglectis iam dictis localibus & alijs. Qua de re non erit erroneum dicere, & sine haesitatione credere, hanc aegritudinem à materia antecedente & forti & continuè eam fouente deperdere: cuius cura, ut habitum est, erit euacuatio illi debita & proportionata. Quae uerò sit in his & alijs in hac parte incidentaliter dicendis, consydera. Et primo quod euacuationum per medicos seniores & iuniores adinuentarum, aliae fiunt assumptione solutiui assumpti per os in forma pilulari, confectionis, electuarij, pulueris, uel sub alia forma. Nonnullae linitione ilium & uentris inferioris cum unguento arthanite uel laxatiuo, certa linitione extremitatum. Quaedam uerò fiunt assumptione solutiui assumpti per os, & similiter linitione uentris. Quae per os, de quibus sermocinan dum est, educunt solummodo humorem ad quem conuertuntur, pro eo tempore quo fit retenta & digesta medicina solutiua in corpore: cuius digestionis terminus communiter est circa horas octo, in quo tempore interdum educuntur omnes humores ferè peccantes, licet rarò interdum eorum pars, educendo eos per secessum, & non regione alia. Quae euacuatio, mea sententia, in uno uidetur diminuta, in alio erronea. Diminuta, quia non educit continuè & successiuè superfluitates, donec corpus redditur mundum. Posito enim interuallo, ut res exigit, inter assumptionem unius medicinae solutiuae & aliam, in tempore autem intermedio fiet reaggregatio (dico in hac magna causa) tantae humiditatis in corpore, quanta facta fuit euacuatio per priorem medicinam, & fortè plus. Praeterea non educit pluralitate regionum, sed tantum unica. Pluribus enim humoribus peccantibus uariae substantiae & degentis in loco longinquo & fortè rebelli à uia secessus, non fiet eorum debita & appropriata euacuatio. Vnica regione, quia per secessum.","prev":{"citation":"De chirurgia 220.4-6","label":"220.4 to 220.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/220.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/220.4"},"next":{"citation":"De chirurgia 221.5-8","label":"221.5 to 221.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/221.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/221.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}