{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 226.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 226.1-4","ref":"226.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/226.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/226.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/226.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"siue Auiquam ambobus credatur, dum omnium rationes sunt probabiles, itaque arbitror, quod nullius auctoritati horum derogari possit, quoniam cuiusuis ex dictis doctrina aegerrimos etiam perduxi ad ualetudinem, tam in Ausonia, quàm in Latio. Et dum essem in Gallia confiteor haud aliter me usum fuisse, quam in Italia in di uersis morbis diuersa praesidia offerens. Nuper autem paululum uigilantior factus, noui quosdam, qui nomine tantum medici dicuntur. Qui non exiguo cibo, uel tenui diaeta utuntur in languoribus hominum: uerùm loco prisanae & carnibus & uino utuntur. Et disiectas partes, loco linimentorum, & omnium, quae fiunt ex cerotarijs, aqua simplici abluunt, dicentes, plerosque inedia potius, & ap positorum malignitate, quam morbo peremptos. Itaque si ignotum uulgus horum maximè sequitur uestigia, ac si ob inopiam peritorum coactus esset ad hos confugere, siue propter nouum genus morborum ad nouos medicos, & quoque nouam artem fugere. quod si uerum esset, dicerem tutius esse, & dubiae fidei medici se con mittere, quam morbo indubitato perire. Verùm cum penitus sit oppositum, miror quo modo unus tantum ex illis superuixerit, qui se empiricis commiserunt. Haec denique, cum quotidie inciderent, diligentius notaui, illis qui haec nesciunt, ut aegrotantibus ex praecepto dictorum fidelius succurrerent. Praestantius etenim dicitur mori per methodicum, quam uiuere per empiricum. De vulneris diffinitione. Vinus secundum communem medicorum sententiam, est diuisio contiVnui Et alioquin sectio dicitur, & est unitae partis segregatio, praeternaturalis, & hoc fit ictu. Quod autem contunditur, compressi & contriti nomen habet. Et omnibus partibus humani corporis uulnus potest inferri. Verùm in forinsecis sedibus tantum apparet compressi contusio, sed quanto latius fit uulnus, tanto magis laethaeum est, in quibusdam sedibus. In plerisque autem & leuis ictus citissimi occubitus est causa, atque hae sedes sunt, cerebrum, cor, iecur, renes, gratilia intestina, uesica, & capita ligamentorum. Et de uulneribus consueuerunt medici, quaedam simplicia dictitare, quaedam composita uocitando. Et illa cum nil perdiderint plerunque unitis partibus glutinantur. Haec uerò egent curatione, qua & ablatum reficiatur & sectum resarciatur. De vulnerum diuersitate.","prev":{"citation":"De chirurgia 225-2","label":"MICALLIS ANGELI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/225-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/225-2"},"next":{"citation":"De chirurgia 226.5-8","label":"226.5 to 226.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/226.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/226.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}