{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 227.5-6","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 227.5-6","ref":"227.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/227.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/227.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/227.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"Aquam enim simplicem peritissimi medicorum in quantum nonnulli medicamen sectarum partium dicunt, odio habent, adeò ut uix ea utantur in detergendis sordibus. Ego autem mirificum opus aquae perspiciens in sectis partibus, non possum non mirari uirtutem eius supercoelestem. quoniam notum est mihi, ut aqua tota proprietate disiectis partibus est inimica. Eget enim humidis & calidis sectus locus, ut est oleum actu calidum, & uitellum oui sua uirtute. Itaque putarem aquam fugiendam esse in uulneribus, praecipue cum laesione neruorum. Nanque Gal. 6. de Morbis Curandis, inquit. Aquae uero usum ad neruum uulneratum semper fugies, sicuti etiam relaxans cataplasma. Idem etiam in eodem lib. at superius ubi de uulneratis neruis, ait: Aqua uerò calida quanquam reliquas phlegmo nas ualde mitigat, uulneratis tamen neruis est inimicissima. Cum praesertim eorum substantia ex refrigerata concretaque humiliore materia sit condita, nec tamen suadet ille quod aqua frigida est conuenientior. Quamuis cum similibus „ maximè fit conseruatio. Subdit etiam, Omnis enim eiusmodi constitutio per „ ea quae simul calefaciunt & humectant resoluitur, ac putrefit, quare ab aqua „ calida eos qui ita uulnerati fuerant prohibui. Itaque non est mirandum, cum „ nil de frigida dixerit postmodum. Nanque si calida nocet, & frigida aqua prodesse non debet, quod patet per Hippocra.","prev":{"citation":"De chirurgia 227.1-4","label":"227.1 to 227.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/227.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/227.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 229.1-3","label":"229.1 to 229.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/229.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/229.1"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}