{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 229.1-3","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 229.1-3","ref":"229.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/229.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/229.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/229.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Ideo prudens, ut rem inimicam sectis partibus destituens, ad oleum uertit sermonem, quia arbitratus est utilius oleo calente fouere disiecta. Propterea dixit, quod demonstratum à me est, hoc quoque si frigidum applicetur tenues meatus obstruere: sin calidum, dirigere. ut igitur frigidum oleum sectis partibus inimicum est, ita & aqua calida. quoniam secti nerui, fouentur nequaquam actu calidis & potentia frigidis, uerùm solantur humidis calidis, ut docuit Galenus, tamen Cornelius Celsus lib. quinto aquam in sectis partibus ictu commendauit. C. de profusione sang. in uuldum inquit, Supraque imponenda spongia ex aqua frigida expressa ac manu super comprimenda, cunque auctoris magnę sit auctoritatis, fides proculdubio magna etiam danda est illi, neque penitus is modus medendi damnandus est. Nam & in decuratione crysipelatum inter caetera medicamenta suadet. Et super linteolum frigida aqua madens imponendum. Et in capite, de implendo uulnere purgato, sequitur ut impleatur. Iamque calida aqua eatenus necessaria est ut sanies re moueatur, quasi postmodum frigidam conuenientiorem annuens. De Lana. E lana ouina succida etiam dicendum esset aliquid, quoniam uenit & illa iam Din usum medicamentorum sectarum partium, alligant enim illam mundiorem disiectę sedi post detentionem sanguinis, & curantur equidem uulnera sim plicia ut audiuimus Romae ab Empiricis quibusdam. De qua, cum Cornel. scripserit, & mihi uisum est de eadem lana exprimere uerbum. redijt enim in usum medicaminum nostris temporibus. simplicem nanque lanam alligant uulneribus ad salubritatem. De qua Cornelius in praedicto capite, Lanę succidae superuacu us usus est, lota melius circundatur. lotam itaque laudamus. De Solertia Medici. DOstquam experimento facultates medicaminum noscuntur, non est mirandum quod experimentum & fallax & periculosum hactenus sit, donec in pluribus expertum frequentissime, optimum medicamen repertum fuerit. quam do autem illud compertum erit laudabile, tum eius experimentator, repertor dici potest.","prev":{"citation":"De chirurgia 227.5-6","label":"227.5 to 227.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/227.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/227.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 229.4-6","label":"229.4 to 229.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/229.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/229.4"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}