{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 23.5-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 23.5-8","ref":"23.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/23.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/23.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/23.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Inquirenda igitur remedia sunt, quae mo dicè reprimendo, etiam digerere, seu dissipare possint. Tale profectò est cataplas ma, tum quod ex plantagine conficitur, tum quod ex bis cocta lente constat. Sed hîc admiscenda nobis erit mica panis, qui furno sit coctus. Esto autem panis (ex Galeni consilio) nec omninò furfuris purus, nec nimium eo refertus. Huiusmodi autem cataplasma recentioribus appellatur emplastrum de arnoglossa, cuius forma apud eos est talis. Recipe arnoglossi, lentium, panis furnacei, singulorum partes aequales, coquantur in aqua. His gallas addidit Auicenna, qui & ad eandem intentionem probat emplastrum, quod constat duobus malis granatis, coctis in aceto, aut aqua acetosae. Et haec quidem tum parti ipsi laboranti, tum circumiacentibus imponunt. Huic sententiae accedit & Paulus Aegineta, inquiens: Vt radicitus car „ bunculos diuellas, dirimasque ab adiacentium commercio, malum Punicum acidum minutatim concisum in aceto coques: ubi autem intabuerit, in laeuorem deteres, „ linteoque illitum induces: cum siccessit, aceto humectabis. Item nucis auellanae, ueteris, uel etiam non ueteris medulla, carbunculos maturat, rumpitque. Optimum autem etiam fuerit perpetuò circumiacentibus ipsis partibus unguentum ex bo lo Armena, rosaceo, uel myrtaceo oleo, & aceto confectum, inducere: ne scilicet intrò, qui iam fluxit humor, recurrat. Sunt qui uirus ipsum, & malignum humorem in pestilenti carbunculo, suctu, cucurbitulis, & medicamentis attrahentibus ad locum carbone obsessum euocent & alliciant. Quod sanè, & faciendum consuluerim, si artus, & minoris notae partes ἄνθραξ occupet, & pigrè moueatur fluxio. Si uerò ualidè, atque affatim ualde irruat, modicè reprimentibus (ut modò ex Galeno adductum est) infrenandus utcunque est fluxionis impetus, ne scilicet ingens nimis dolor ex fluxione tam ualenter irruente in laborante particula excitetur, atque ita malum exasperetur. Super ipsum uerò ulcus crustosum, ubi praecipuè membrum putrescit, ualens aliquod medicamentum, & quod uehementer exsic cet, non autem quod concoquat, & pus moueat (quando ita putredinem par ticulae foueris) imponendum est. Cuiusmodi est Andronis Musae, Pasionis, uel Polyidae: diluique id uino aliquo dulci, uel sapa, ad sordium crassitudinem debebit. Cataplasma etiam, quod ex orobi farina, & oxymelite constat Galeno, rectè apponitur, ubi ulcus malignum, & cum putredine fuerit. In communi autem usu est unguentum uulgò Aegyptiacum nominatum. Quòd si haec parum proficiant, ad acriora, & quae ignis uires habeant, deueniendum erit.","prev":{"citation":"De chirurgia 23.1-4","label":"23.1 to 23.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/23.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/23.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 23.9-12","label":"23.9 to 23.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/23.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/23.9"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}