{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 232","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 232","ref":"232","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/232","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/232.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":415,"text":"producit carnem, uerùm destruit eam. Nanque stypticitate poros occludit, per quos sanguis labitur, è quo producitur caro. de parua autem stypticitate non est curandum, quia carnem efficit solidiorem. Glutinatiuum medicamen oportet sit maioris siccitatis quàm dictum, ut consumat humidum etiam naturale: quod posset conuerti in prauam superfluitatem quę prohibet glutinationem. quia partes sectae glutinantur media siccitate & condensatione alimenti. ideò glutinantia non debent abstergere, ut retulit quidam non inelegans. Sigillatiuum autem medicamen est illud, quod superauctos succos exiccat in supremis sectae partis. Prohibendum ergo humidum alimentum, donec caro siccior fuerit, quę est ipsa cutis. & hoc medicamen oportet sit uehementis exiccationis absque mordicatione. De retardantibus causis sanitatem. CAusa propter quam sanitas in sectis partibus tardatur, maxima est in malo sanguine stante in uulneris carne: siue propter recentem cursum eiusdem. Et crassum existens, siue quantitatiuum, aut ualdè acutum, uel rodens, siue nimis sub tile, & plus quàm oportet, retardationis est causa sanitatis, uerùm ad remota respiciendo. Et uitium iocinoris retardat, quoniam est sanguificans. Lien etiam in fectus idem facit, quod noscitur per signum lotij, & scirrhum eius. Et malum tem peramentum totius retardat idem. Est igitur incumbendum oppugnantibus intemperamentum iocinoris, & lienis, cum soluentibus corpus, uenarum sectione, regimine esculentorum & laudabilem sanguinem gignentium. Posthaec ad curam sectae partis accedendum est. Producitur etiam sanitas dictae disiectae sedis, cum ex ubertate succorum succedit inflammatio puri: quod auget sectum potius quàm minuit. Ideò praecipuum est succurrere cum dictis. Demum ueniendum est ad curam sectae partis. Ex ubertate succorum etiam supercalefit corpus & accenditur sanguis, & sic retardatur secti sanitas. Cum uerò corpus est gracile & pauci sanguinis, adeò ut natura quod mittat ad regenerandum amissum non habeat: tum pars secta fomento ex aqua calenti fouenda est, donec rubescat & tumefiat. crassius etiam erit uescendum. Fit quoque retardatio sanitatis in sede dicta, ex nimium calida siue frigida uel sicca aut humida temperatura. Et calidae signum est rubedo atque immensa caliditas, & sanies subtilis. Frigidae uerò, in omnibus maxima albedo partibus. Siccae etiam indicium, labia dura & aspera cum parua sanie. Humidae quoque, cuncta mollia, & crassa sanies. Haec aute uul go curantur cum appositis, calida uidelicet temperatura cum frigidis medicaminibus possidentibus de styptico, ut est aqua rosacea, succus arnoglossae & solani. Frigida autem cum humidis ut est uini calentis lotio. Sicca etiam cum humidis, ut est fomentum ex aqua calida donec pars secta tumefiat & mollis reddatur. humida uerò cum siccis reprimitur praesidijs, ut bolo armeno. quamuis plerique admouent acetum. aetate autem consumptorum hominum secta difficil limè sanantur ob defectum innati caloris & boni sanguinis inopiam. Atque utero gerentium disiecta ictu, malè sanantur, propter retentos menses.","prev":{"citation":"De chirurgia 232.5-7","label":"232.5 to 232.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/232.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/232.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 233.1-4","label":"233.1 to 233.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/233.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/233.1"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}