{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 232.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 232.1-4","ref":"232.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/232.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/232.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/232.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Contundito thuris, mastiches, sandarachae, aloes, sanguinis draconis, boli armeni, draganti, gummi ammoniaci, pondus aequilibre, terebinthinae ad necessitatem, & conficies. glutinat enim hoc septem dierum spatio ut expertus sum. sed cum effluit sanguis album oui appono cum bolo armeno & sanguine draconis, post hoc & dictum praesidium. De Sigillantibus. OIgillantia medicamina sunt, quae exiccant fluctuantes succos confluxos, & quoque sordes abstergunt. Et sunt balaustia, cortex malorum punicorum, gallae, chalcanthum, uitriolum, aes ustum, atque aeris aerugo: sed fortissima sunt minoris facultatis. Et praeter dicta, sigillat & lithargyrium, centaurium minus, resina pini admixta myrtino oleo, & absinthium elixum cum lumbricis terrestribus At de secretis Alberti est aristolochia usta. Exiccat carnem & climia combusta, & nostrum medicamen relatum, reducit carnem, quod conficitur ex colophonia, resina tereb. & mastiche, siue solum diaquilon album: quia sigillat. Et de pan no Imeo medicamen loui praestantissimo dicatum. teratur pannus lineus tenuis cum oleo rosaceo siue myrtino in quo galbanum erit solutum. Ipse autem & aristolochiam addo ustam. quoniam mirificum est. nonnunquam & his contritis utor sigillando, aloe, thure, mastiche, sanguine draconis aequali pondere, aristol. centaurio minori, rosis, gallis, nuce cypressi, & cerusa. diaquilon etiam cui puluis rosarum admixtus fuerit, quia sigillat, cum suppositis filis lineis. aliud & in siccissimis uulneribus laudabile: Contundito mastiches, thuris, colophoniae, boli armeni unciolam, seui arietini & cerae dimidium unciolae, & fiat ceratum. Aliud etiam perquàm laudabile, quoniam & ulcera glutinat, in quibus calens fuerit intemperamentum, & est ceratum de lithargyrio, cui crocus erit admixtus ad densitatem. Laudatur & puluis rosarum & gallarum. quia dictum calidum intemperamentum propellunt. Vel sic, cerae unciolam cum dimidia, olei commu nis tantundem, aristolochiae longae & rotundae, myrtillorum, olibani aloes, mastiches, cum resina & tereb. conficies. Aliud, lithargyrij drachmas tres, cerusae drachmas octo, plumbi usti drachmam. cerae & olei rosacei quantum sufficit. Aliud, quod & calidos tumores repellit: Vtriusque sandali drachmas duas, rosa rum, myrtillorum tantundem, camphorae drachmam, thuris & mastiches pares drachmas duas, candidae cerae unciolam, olei rosacei unciolas tres, & conficies. Nec mirandum quòd diuersa posuerim, quia ponit & Auicenna diuersitates ce rotorum, propter diuersitatem temperamentorum hominis & partium eius. Est autem in principio currendum ad illum, postmodum ad has sarcinulas accedendum. Hoc etiam praeceptum generale habendum est animo.","prev":{"citation":"De chirurgia 231.17-19","label":"231.17 to 231.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/231.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/231.17"},"next":{"citation":"De chirurgia 232.5-7","label":"232.5 to 232.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/232.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/232.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}