{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 235.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 235.1-4","ref":"235.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/235.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/235.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/235.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Quoniam non regiones siue regnicolae nomen imponunt aut imposuerunt, uerum ex discrimine humorum morbis placuit antiquitati diuersum imposuisse nomen: nec prius putamus hoc factum esse, quàm nouissent omnes morborum species quae proueniunt uel ex quantitate succorum superaucta, siue ex eorum mala qualitate. Quicquid igitur inuenimus lau dabile in arte medendi, constat ex relatis nobis relictum & inuentum esse. Itaque nullus medicorum recentium adeò praestans inuentus est, ut non tam excellentior esset dictis, uerum dicimus, quòd neque par hactenus repertus est, quod recte nouimus ex operibus eorum. Cunque ex eisdem succis nunc etiam compactus sit homo, ex quibus constitit olim, arbitramur neminem tam praestantem esse, qui prę ter dictos morbos ab eisdem succis possit nouam morbi speciem excitare. Languores enim quibus hac tempestate mortales subijciuntur haud alios credimus fuisse olim. Nanque Gal. in definitionibus med. refert: Morborum differentias Hipp. nouem esse tradidit, quae sunt, acutus, peracutus, malignus, longus, medius, perniciosus, mitis, periculosus, & minimè periculosus. Peracutus morbus est, ui & phan tasia maior ac difficilior acuto, qui septimo die ut plurimum ad iudicationem peruenit. Malignus est, ui quidem maximus & difficilis, imaginatione autem imbe cillis, certum iudicationis tempus non habens. Longus est qui in deterius atque melius iudicatur mensibus, annis, uel etiam cum hominis morte finitur. Medius morbus, qui est inter longum & acutum, utriusque sanè particeps: iudicaturque die se xagesimo aut octogesimo. Perniciosus siue letalis, qui semper ad deterius uergit. Mitis, qui nequaquam hominem tollit. Periculosus, qui ad salutem & perniciem ex aequo tendit. Dicitur & anceps morbus, minimè periculosus, qui semper salu tem futuram praenunciat quantum in eo est, idque habet cum miti commune. Magnus quidem secundum imaginationem morbus est, ut in carnosis partibus uulnus. morbus affectu magnus, ut nerui aut musculi punctura, aspectu quidem parua apparens, caeterùm uirtute magna. Sed ęgritudo est morbus inueteratus, cum infirmi tate & languore. Igitur cum Hipp. & Gal.","prev":{"citation":"De chirurgia 234-2","label":"EXPLICIT LIBELLVS DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/234-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/234-2"},"next":{"citation":"De chirurgia 235.5-7","label":"235.5 to 235.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/235.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/235.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}