{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 236.8-11","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 236.8-11","ref":"236.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/236.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/236.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/236.8.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Quaequoniam diuersa, in diuersis affectibus laudantur. Horum itaque cum sit effectus bonus, & laus esse debet. Sunt etiam ex medicis qui dicunt lignum Indicum alimento esse corpori. Quod si sic, non est medicamen. quia si partem sanam alit, dicendum est quod nutriat & infectam. Est nanque tale officium naturae, ut pariter faueat omnibus partibus. quia aliter natura nouerca esset, quod non est credendum. Ideò dicimus quod lignum hoc tam uarios effectus non efficit, ut praedicatur, neque ex substantiali forma, neque ex occulta proprietate. Nec est temperatae qualitatis, quoniam effectus eius non prodeunt ex quatuor qualitatibus. quia omnes infectos non curat, aut mundat, cum nonnunquam magis inficiat, ut uidimus. Igitur qui profitentur scientiam de proprietatibus dicti ligni, uidentur praestantiores medicorum doctrina. Nam etiam Auerroës quinto Col. inquit. Videtur quòd iam sit sententiatum, quod natura qua ope„ratur proprietas, non est nisi una operatio existens per se, transiens ab uno ente „ ad aliud, propter proportionem mensurarum elementorum, quam habet unum \"ens cum alio: & haec mensura comprehendi non potest per modum arbitrij, neque etiam potest sciri plusquam fit haec cognitio, quae non est perfecta. Ex hoc patet, quòd uel ob imperfectam cognitionem, uel quia non est tale, ut praedicatur, nec repellit omnes morbos, nec aliquos alit siue nutrit. nam plerosque concitat languores. Igitur imperfecta est de eo scientia, nec uarias habet proprietates. oportet enim specificam habeat. retulit enim Plato, quod natura dotauit res proprietatibus, Res uidelicet multas, multis proprietatibus, ita quòd quaelibet res possideat propriam proprietatem. Praeterea Aristot. Contrariorum sunt contrariae causae. Si hoc ergo lignum esset temperatissimum, ut est corpus humanum, non esset res contraria, neque medicamen. sed neque alimentum, quod non est medicamen, dicimus, quòd medicamen habeat gradum in quatuor qualitatibus, primum, secundum, tertium, siue quartum: calidum, humidum, siccum uel frigidum. Sed nullam ex his specificam, ut asserunt, habet qualitatem, neque in ijs seruat gradum, quia uolunt ipsum possidere ex omnibus temperamentum quoddam. Nos hactenus non uidimus, neque experti sumus simplex, quod esset huiusmodi. quare si hoc tantum unum sit in rerum natura, dicimus naturam nimis auaram esse, praecipuè dum hoc seruauerit occultum usque ad haec tempora, quod non credimus.","prev":{"citation":"De chirurgia 236.4-7","label":"236.4 to 236.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/236.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/236.4"},"next":{"citation":"De chirurgia 236.12-13","label":"236.12 to 236.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/236.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/236.12"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}