{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 237.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 237.1-4","ref":"237.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/237.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/237.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/237.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Tamen licet etiam quod hoc medicamen sit tale, cur pariter non liberat morbo infecta corpora, praecipuè si temperatissimum? quia nouimus quàmplu rimos grauiori succubuisse languori dum curarentur ab illis qui sibi ascribunt quandam praestantiam, nanque dicti medicaminis cupiunt inuentores dici. quare ubi desunt nobis rationes ibi testimonium est fallax experimentum. Nouimus enim potius deficientes, quàm conualescentes, & ad extremum uitae reductos, qui multum deglutiuerunt istius medicaminis: & optimas habitudines corporis ad maximam gracilitatem reductas esse. Propterea cum dolores nodorum siue ligamentorum curantur alicuius, dum iocinoris ardor, dum sanguinis feruor extinguuntur, dum atra bilis fit temperantior, proculdubio ascribendum est hoc tenuissimae resumptioni, & admixtorum proprietati potiùs, quàm ligno Indico: quoniam dum uirtutes corporis non opprimuntur cibo, sed corpus alitur admodum, tum omnes uirtutes corporis fiunt potentiores in debeliandis morbis. Verùm si qua proprietas manifesta est in dicto ligno, dicimus illam tantum esse quae opponitur melancholicis succis, quia & apud Indos ustio rem bilem oppugnat. Lignum tandem hoc si medicamen est, habet unam proprietatem: & medicamen factum est circa hunc, & illum hominem, & non circa omnes. Qui igitur febrem, uel ipsum marasmon, aut phthisim hoc medicamine uincere sperat, compar est illi qui sub aquis unà cum piscibus uiuere posse arbitratur. Fidem igitur nobis certissimam tribuatis, quod neque in ullis adeò simplicibus reperire est quicquam, quod solidum perpetuò sit, ut in eo generalem constituere propositionem liceat. De dulcibus aquis, & earum proprietatibus. TT quoniam concoctiones omnium elixantium, ut plurimum, solent fieri in Eaqua, ideo congruum uidetur, ut aliquid dicamus, etiam de proprietatibus aquarum, quò fiat notius an laudabilis effectus in dicto languore, proueniat ab ipso iure ligni, uel tantùm ab aqua, uel ex tenui regimine uitae. Dicit ergo Dioscorides. Aquam in uniuersum, propter locorum proprietates, & peculiares na „ turas coeli, & alia pleraque, difficile est experiri. Magna tamen ex parte dulcis, syn „ cera, nullius omninò qualitatis expers, optima est.","prev":{"citation":"De chirurgia 236.12-13","label":"236.12 to 236.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/236.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/236.12"},"next":{"citation":"De chirurgia 237.5-7","label":"237.5 to 237.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/237.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/237.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}