{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 24.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 24.1-4","ref":"24.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/24.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/24.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"candente ferro excitatum, demulcet: atque malignum ipsum succum, qui carbunculum creabat, potenter discutit. Habet autem farinae triticiae, & hordeaceae, singulorum uncias tres. Ex quibus cum decocto maluarum, uiolarum & radicum altheae fit solidum emplastrum, addendo butyri, & axungiae suillae liquefa ctae singulorum uncias duas, uitellos quoque duorum ouorum, qui adijci debent, quando ab igne remouentur: atque haec omnia rursus cum radice & folijs praenominatis, diligenter contusis, & subactis, ac per incerniculum cretis, adinuicem miscenda sunt. Victus ratio, epithemata opiata, & alia id genus, quae cordi roborando dicata sunt: Item uacuationes, si quae necessariae sint, ad diaeteticen, & pharmaceuticen omninò pertinent. Quare in ijs administrandis peritus aliquis medicus erit consulendus. In communi autem usu est apud omnes theriace, quę ad fabae magnitudinem exhiberi solet, ex aqua scabiosę, uel si febris adsit admodùm acuta, & uehemens, ex aqua rosacea, uel buglossi: debetque à laborante assumi sex horis à pastu. Caeterùm quoniam superius facta est mentio de trochiscis Andronis, Polyidae, Pasionis, & Musae, quos tantoperè celebrat Galenus, non alienum fue rit eorum descriptionem hîc subijcere. Andronis trochiscus haec recipit. CYTRINORVM, id est, florum, seu capitulorum mali Granati, drachmas decem, aluminis scissilis drachmas quatuor, chalcanthi drach. duodecim, myrrhae drachmas quatuor, thuris, aristolochiae, gallae, singulorum drachmas octo, salis ammoniaci drachmas quatuor. Polyidae sphagis pastillus haec continet. MALICORII* pondo sex, myrrhae* pondo octo, aluminis scissilis pondo quinque, thuris pondo quatuor, chalcanthis pondo trium, fellis taurinis pondo sex: uino dulci excipiuntur. Polyidae pastillus alius. ALVMINIS fissi pondo denarium trium, thuris pondo denarium quatuor, myrrhae tantundem, chalcanthi pondo denarium duum, cytrinorum pondo denarium duodecim, fellis taurini pondo denarium sex, aloes pondo denarium octo: uino austero excipiuntur. Musae trochiscus haec habet. ALVMINIS scissi, aloes, myrrhae, chalcanthi, singulorum pondo* sex, croci, crocomagmatis, singulorum pondo tres, cytini pondo* quatuor mulso ex falerno facto assumuntur.","prev":{"citation":"De chirurgia 24","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/24"},"next":{"citation":"De chirurgia 24.5-8","label":"24.5 to 24.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/24.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/24.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}