{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 244.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 244.1-4","ref":"244.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/244.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/244.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/244.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Non tamen primi qui has nouas opiniones inseruerunt, tantam mihi admirationem, quantam philosophiae & uerae artis medicae professores efficiunt, qui cum primis in eandem sententiam deuenêre, ac ueluti caecos duces & amentes consultores sequentes (iuxta prouerbium illud tritissimum turpiter lapsi sunt, cum nullam in medium adduxerint authoritatem, aut rationem: eoque magis hos dignos reprehensione existimo, quod cum in huiusmodi uulnerum curatione, tantam uarietatem dissensionemque ac inconstantiam uiderint, rei huic animaduersionem non adhibuerint, neque ad ueritatem rationem reuocauerint, sed ut horum opinio in ueritatis lucem proferatur, rem nunc istam accuratius examinemus. Si igitur ostenderimus inter caetera, paruam globulis illis à bombardis uel sclopetis emissis caliditatem inesse, & eam talem, ut neque carnem inurere, nec etiam contactas partes ita calefacere possit, quemadmodum flamma aliquid cui sensus inest illico contingens inurit & calefacit, manifestum nimirum erit, huiusmodi uulnera minimè perusta, neque eo pacto, quo ipsi censent, curanda esse. Principio nullum audiui, (licet quam plurimos in Mirandulensi obsidione perconctatus fuerim,) cui à bombardicis seu sclopetarijs globulis, ictus infixus fuerit, qui in ipso ictu caliditatem se percepisse, dixerit, sed contusionem quandam, perinde ac si trabs aliqua, uel ruina ingens, in se ictum fecisset. At huic rationi occurres, dicesque dolorem ingentem à magna contusione excitatum, minorem à globulo ignito motum obscurare, ut placuit Hipp. ij. aphor. xlvj. ita scribenti, Duobus doloribus simul non eundem locum infestantibus, uehementior alterum obscurat. qui tamen locus, rationem nostram, non subuertit, quandoquidem supponit Hippoc. duos illos dolores, in diuersis locis esse. sed in hac nostra ratione, idem est & combustionis (ut aiunt) & contusionis locus, iccirco consentaneum uidetur, ut primum dolor ab igne (si globuli isti igniti sunt) percipiatur, cum primus in corpus agat, proximè alter dolor à contusio ne, in eadem parte & loco excitetur, neque tamen ullum temporis spatium intercidit, sed ferè ad punctum temporis, ambo fiunt. Quamobrem, cum ab ijs, qui uulnera acceperunt, nulla caliditas percipiatur, eam si negauerimus, quid erit absurdum?","prev":{"citation":"De chirurgia 243-3","label":"BONONIENSIS, MEDICI AC PHILOSOPHI PRAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/243-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/243-3"},"next":{"citation":"De chirurgia 244.5-8","label":"244.5 to 244.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/244.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/244.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}