{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 245.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 245.1-4","ref":"245.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/245.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/245.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/245.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Adductis rationibus hoc quoque si libet addamus, ponamus, (quod tamen nullo modo concedo) ignitos globulos esse: & adurendi uim continere, rursus abs te quęrerem aliud, quod tacito sensu etiam quiuis poterit iudicare: Si à globulo ca ro cauterio inficitur, aduriturque, probabili quoque ratione uestimneta, quę prius occurrunt, accendi deberent, tunc enim maiorem globulus continet calorem, faciliusque uestimenta adurere ęquum esset: uerùm caro sola sic afficitur, uestes autem incombustae (ut intuentibus patet) remanent, ita ut ab ignita re contactae non uideantur. Vestes itaque ex calidi globuli contactu etiam concipere ignem deberent, non secus ac fieri solet quando scintilla ab ignito ligno, humido uehe menter à sicco agitato, cum crepitu exciditur, in uestimentaque fertur, corpusque adurit, concrematis tamen prius uestimentis, in quibus & foramen amplum, nigrore infectum, & cum adustionis uestigio manifesto efficit. Ego profecto cum huic rei non mediocrem diligentiam adhibuissem, nunquam simile quidpiam in uestibus à sclopetarijs globulis perforatis & diuulsis, depraehendi, quamuis in Parmensi, & Mirandulensi obsidione, sub Iulio tertio Pont. Maxi. ad rem hanc, in quamplurimis uulneratis, diligentiam maximam contulerim, animaduersionemque adhibuerim, cum eo tempore, singulis diebus manum consererent milites, multique à bombardarum & sclopetorum globulis uulneribus conficerentur. Tu quoque Bononiae, in tot hominibus huiusmodi telis uulneratis, in diploide, interula, aut alijs uestimentis adustionis aliquod indicium, dum mecum medicinam exerceres, neque animaduertisti, neque obseruasti: Sed dum taxat dilaniationem quandam à globulo factam, & filamentorum uestium diuulsionem, quae profecto non apparuissent, si adeo candentes globuli essent, ut carnem cauterio afficere possent. hac igitur ratione quid potest esse manifestius? Et quanquam post percussionem in uestibus aliquibus nigrorem uideamus, non propterea ab igne factum existimandum est, quando ex plumbeo globulo (plumbum. n. ijs quae tangit & perfricat nigroris notam imprimit) uel ex ipso bombar dico puluere, qui globulum infecerit, fieri etiam potuerit. si certa magis experientia, id quod dicimus comprobare cupis, ignitum & candentem globulum in cor poris aliquam partem inijcito, licet citato & uiolento impetu feratur, combustionem uestimentorum prius, deinde carnis uidebis.","prev":{"citation":"De chirurgia 244.14-15","label":"244.14 to 244.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/244.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/244.14"},"next":{"citation":"De chirurgia 245.5-9","label":"245.5 to 245.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/245.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/245.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}