{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 251.4-7","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 251.4-7","ref":"251.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/251.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/251.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/251.4.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"In omnibus igitur uulneribus et plagis, ut ab aduerso latere sanguis detraheretur, consulerem, quia & in oppositam partem reuellitur sanguis, & ad uulnus humorum fluxus impeditur. quod à Gal. in lib. de cur. rat. per sang. miss. his uerbis animaduersum est. in fluentibus humoribus oportet reuellere, sed ex qua parte melior mo „ liatur reuulsio, idem iij. art. med. lxxxxix. his uerbis admonuit, at attrahendi ex „ omni parte & loco ad oppositas partes communis est indicatio, ad quammaxi „ me distantia, deriuatio uero ad uicina & c. Praecepto itaque Gal. partis aduersae „ uena, tanquam quae à uulnere plurimum distet, incidenda est, ratioque rei huic „ subscribit, quoniam omnis nostra mens, & consilium est, ut humores reuellamus, eorumque fluxum ad particulam corporis laesam, intercipiamus, sed reuulsio cum à remotiori parte fiat ut Galen. iiij. meth. ex aduerso latere iccirco uenam ut reuellamus, incidimus, neque etiam in hac re Galen. authoritatem desideramus, iiij. meth. sic dicentis: Quando maxime influunt humores, tunc ad contraria reuellere oportet. Idem sensit Gal. lib. de cur. rat. per sang. miss. eoque magis in hanc trahor sententiam, quando nos etiam praeseruationis causa, in istis affectibus sanguinem mittimus: cum Galen. uideam, & Paulibro. vi. capit. de sang. miss. in perseueratione appoplexiae, pedis uenam, tanquam ab affecto loco magis remotam, incidere. Secta promde, ut diximus, in aduerso latere uena, uictus ratio instituenda est, & ea quidem tenuis, siquidem inflammationi inceptae, aut inflammationis impendenti periculo uictus tenuis potissimum occurrit, & aduersatur. quodà Galen. in lib. de cur. rat. per, sang. miss. proditum est, qui sic scribit: uerum quod principatus, ac ueluti sum „ ma curationis, non lippientibus modo, sed in omnibus ferè affectibus alijs, etiam in accurato uictu potissimum consistere, neminem latere opinor. & in libro de miss. sang. aduersus Erasistratum sic etiam scribit: circa initia aegritudinum, ac inflammationum generationis, omnis ciborum sorbitionumque à dicto prorsus exhibitio subtrahenda est. & Auic. asserit tantum solum cibi exhibendum, ut aeger sufficiat, & perduret. cui sententiae Gal.","prev":{"citation":"De chirurgia 251.1-3","label":"251.1 to 251.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/251.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/251.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 251.8-11","label":"251.8 to 251.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/251.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/251.8"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}