{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 253.1-2-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 253.1-2-4","ref":"253.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.1-2.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"his quae calida & sicca facultate mode rata praedita. oleo, cui tamen aliqua sit uiscositas adiuncta, secundum Gal. V. de simp. med. fac. quae carnis poros ualeat obstruere, & calorem innatum, ne diffletur, prohibere, ut melius natura coctionem uel puris generationem operetur: calidae praeterea uirtutis moderatè suppurantia medicamenta esse debent, ut sua tempera ta caliditate naturalis calor, qui perpetuo in putrefacti humoris separatione, & in putredinem uertendo humorem illum qui putrescere debet, & in assimilatione illius qui nutriturus est operatur, uires colligat, ut Gal. scribit viiij. de usu par. scis quippe coctionem omnem à calore naturali fieri qui quandoque imbecillis est, & per halitum resoluitur nimis, in corporibus praesertim uulneribus affectis, in quibus facilius innatus calor frangitur: quo circa medicus innatum calorem fouere, & medicamento aliquo temperatè calido ipsum alere debet, ut ibidem scribebat Gal. nec in lib. de const. art. med. tacuit, ubi de his agit quae naturae negantur, & quae medicus ipsius naturae minister ei sufficit, addendo intra modum calefacientia, quae quantum conferant ex his dijudicabis quae à Galen. traduntur in lib. de sim. med. fac. & v. aphor. xxij. ubi scribit, calidum suppuratorium cutim induratam mollit, crassatam extenuat, dolorem sedat, „ conuulsiones ac tetanos mitigat, non sicuti frigidum dolorem insuppurabilem, efficit, eo quod si à natura nostra alienum, quae est calor natiuus, quem coauget ubi mediocriter adhaerescit, calor itaque extrinsecus facit haec omnia quae iam dicta sunt, nonnulla concoquens & ad melius alterans, quaedam uero discu, tiendo atque euacuando noxia, ad sanitatem perducit, quod si non ex toto sanat, saltem dolores mitigat. Haesitabis tamen adhuc, & nostra medicamenta sicca facultate praedita quomodo pus moueant, admiraberis, cum omnes artis medicae authores calidae & humidae uirtutis suppurantia esse uoluerint: in hac re animum aduertas uelim, & rem à nullis antehac animaduersam, aut tractatam (licet multi de his quae pus moueant plurib. uerbis scripserint) perpenderes. Non ab illis dissentimus qui suppurantia calida & humida temperatè cum uiscositate esse uolunt, multa tamen apud Galen. & apud recentiores scriptores pus in uulneribus mouentia medicamenta reperiri dicimus, ex calidis & siccis simplicib.","prev":{"citation":"De chirurgia 253","label":"253","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253"},"next":{"citation":"De chirurgia 253.5-2-8","label":"253.5 to 253.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.5-2"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}