{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 253.13-16","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 253.13-16","ref":"253.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.13.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"his probè administratis, natura quae iam uires collegerit, primo concoquet, deinde secernet, ut iiij. aphor. xxij. di xit Gal. & licet ibi de internis mentionem faciat, idem tamen de externis morbis intelligendum, non enim minus coctio in uulnerationibus, siue ab incidente, siue à contundente refactis, per puris generationem expectatur, quam in naturali morbo per sputum, & in uenarum affectionibus per urinam, ut Gal. in lib. de morb. temp istis quoque affectibus non secus ac alijs morbis sua tempora sunt, quib. natura bonum sanguinem à corrupto secernit, pus expellendo, quod coctionis, quae fit, excrementum est: & qualis coctio ipsa fuerit, pus indicabit, si enim bona fuerit coctio pus album, lene, aequale, non foetidum, & copiosum iuxta uulneris magnitudi nem apparebit, ueluti, apud Gal. legitur primo prog. in fine, quod naturam in puris mutatione recte fuisse operatam arguet, secus autem si pus ipsum tenue, liuidum nimis, viscidum, foetidum, & minus vel plus, quàm parsit copiosum videris, iudicabis: tale quippe pus naturae imbecillitatem à praeternaturali calore, vel ab ingenti inflammatione concoquendi vim labefactante contractam indicabit, et ex addu cto Gal. loco colligitur. in medicandis igitur istis vulneribus tres, vel quatuor di es, ab his, quae diximus medicamentis ne discesseris, et si hybernum tempus fuerit semel singulis diebus, si aestiuum bis vulneri medeberis, semper oleum nostrum, ita ut iam dictum fuit, in uulnere ponendo, & ipsum praeterea uulnus uniuersum, si tumor, aut dolor aliquis postulabit, ad tertium uel ad quintum Idem medicamentum diuer sos scopus re spicere. πολύγρησται. medicinae. Oleum dolorem sedat. Et Hipp. in lib. de Vic. Vulneri dolenti quae conueniant medicamenta.","prev":{"citation":"De chirurgia 253.9-12","label":"253.9 to 253.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.9"},"next":{"citation":"De chirurgia 254.1-4","label":"254.1 to 254.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/254.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/254.1"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}