{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 253.5-2-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 253.5-2-8","ref":"253.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.5-2.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"medicinis composita, ex quorum admixtione calida & sicca facultate praeditum medicamentum effici uidetur, quod pus nihilomnius promptè mouet, quale apud Gal. est tetrapharmacum ex pice, colophonia caera, adipe taurina et uitulina compositum, quorum omnium maior pars calidae facultatis est, quemadmodum pix ipsa, quae secundum caloris gradum excedit, quae quamuis pinguedine, & alijs humidis possit temperari, uim tamen suam cum alijs medicinis admixtam retinet, quae medicinis abscessus suppurantibus inesse non solet. Medicam artem exercentes, in uulnerationibus terebinthina uel larice (quae ut plurimum pro terebinthina non secus ac aetate Gal. uenundatur) utuntur, calidae tamen facultatis & siccae Gal. iiij. de comp. med. sec. gem. et alijs authorib. est: uitellus uero oui corpori admotus sicca ui quoque praeditus uidetur, medicinas tamen huiusmodi in uulnerationibus op timè pus mouere uidemus, neque proinde calidae & humidae facultatis sunt. Quo circa ut tandem quae de suppurantib. medicinis nostra sit opinio dicamus, sentimus medicamenta in abscessib. pus mouentia calida & humida facultate praedita esse debere, siquidem in affectibus his suppurationi duntaxat studemus: in contusionibus autem affectis uulneribus, alijsque uulnerationibus uel ulceribus inflamma tione correptis, uariae oriuntur medendi indicationes, contusio.n.coctionem, uulnus autem exiccationem indicat, quod ut uulnus exiccandum est, neque negligendum omni no si Gal. X. meth. credimus, in morborum igitur compositorum curatione prior curatio illi quod magis urget debetur, caeteris non neglectis, Galen. iij. meth. quapropter medicamenta uulneribus de his quibus agimus salutaria, ex his quae calida & sicca sunt facultate constare debent: calore enim coctio adiuuatur, & uulneri siccitas medetur, calor quippe moderatus calorem innarum membri uulnerati fouet, & auget, & proprius humor, qui ipsis medicamentis inest cum uiscositate coctionem adiuuat, & puris generationem, prohibendo ne innatus calor diffletur, moderata uero siccitas uulneri ipsi occurrit. Nec inconueniens est idem medicamentum duos respicere scopus ferè diuersos, & multos usus subi re, quoniam hoc etiam in lib. de comp. med. sec. gen. plurimis medicinis concessit Gal. quas πολυχήστας idest ad multa utiles appellauit.","prev":{"citation":"De chirurgia 253.1-2-4","label":"253.1 to 253.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.1-2"},"next":{"citation":"De chirurgia 253.9-12","label":"253.9 to 253.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.9"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}