{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 253.9-12","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 253.9-12","ref":"253.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Caeterùm cum in istis uulneribus duo spectentur, uulnus nempe & contusio, quamuis prima indicatio ab ipso uulnere secundum Gal. sumenda sit, quod unionem indicat, quoniam tamen hoc medicinis assequi non possumus non ablata contusione, ideo symp toma hoc remoueri postulat, principalemque curam ad se trahit, quia rationem eius sine quo non, obtinet: quapropter tibi ne sit mirum si diuersis medicinis in uulnerum & abscessuum suppuratione utamur. Nostrum proinde oleum tum ob abietinam resinam uiscidam poros uulneris obstruentem, prohibentemque innati caloris resolutionem, & ob temperatum calorem suum naturalem calorem adiuuantem, & ob rosaceum oleupus mouens doloremque leuans (oleum enim uulnerum dolorem sedat, ut ait Gal.ii. de simp. med. fac. & post coctione adhuc magis leuatur, eodem Gal. teste vi. aphor. xxij) tum ob seminum illorum, & abietini olei siccitatem quae uulnus respicit, & ea quae à uulnere sumitur indica tio, & ea quae à contusione capitur absoluantur, haec si tecum reuolues, nunquid his facultatibus praeditis medicinis conuenienter in uulnerum contusorum suppuratione utamur, & nunquid talia esse debeant, cognosces, quae non solum si uulneri instillaueris, uerum etiam si eis uulnus obliueris (quanquam absurdum hoc indoctis uidetur, qui ex hoc putre reddi uulnus arbitrantur) inconueniens non erit, aegroto itaque huiusmodi medicinae proderunt, et his citissimè ex Galen. decreto iiij. meth. pus mouebis, & inflammationem fugies, linteolo igitur oleo hoc tepido madefacto uulnus poteris obducere, aut emplastro ex triticea uel hor deacea farina cum hydrelaeo, uel ex pane, & aqua, & oleo, uel ex althęa decocta cum rosaceo, uel similibus, confecto, & si in illis uulneribus dolor adfuerit non mediocris, (ut ferè sit) ad fortiora emplastra, & ad anodyna confugies, ut ad em plastrum confectum ex pane in ouillo, uel uaccino lacte decocto, cui etiam ouorum uitellos, & rosaceum oleum posses miscere, quod dolori, quemadmodum cupi mus, medebitur, coctionique auxiliabitur, ut haec tamen emplastra leuia sint, ne partem affectam grauantia dolorem excitent, quo deinde maior fieret inflammatio curabis: quod Gal. scripsit v. de simp. med. fac.","prev":{"citation":"De chirurgia 253.5-2-8","label":"253.5 to 253.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.5-2"},"next":{"citation":"De chirurgia 253.13-16","label":"253.13 to 253.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.13"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}