{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 257.1-3","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 257.1-3","ref":"257.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/257.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/257.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/257.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"liam induunt figuram, & quandoque ex sphaericis fiunt teretia, & nonnunquam deprimuntur: aliquando etiam quadrata quędam, uel plumbea, uel stannea, uel ferrea, uel globuli intersecti, quibus aereum filum & insertum est proijciuntur, quos aeratos globulos uocant. Neque solum tela huiusmodi forma differunt, sed magni tudine interdum, & materia, quaedam enim magna sunt, nonnulla parua, aliqua plumbea, alia stannea quaedam aenea, & nonnulla (raro tamen) ferrea, ut plurimum enim plumbei uel stannei globuli sunt qui sclopeto iaculantur, aenei autem uel ferrei uel lapidei globuli bombardis emittuntur, & quamuis uel forma, uel magnitudine, uel materia differant, in uulneribus quae intulerint eadem semper curandi ratio seruatur: magni tamen globuli in membro carnoso occultari minime possunt, neque ob id etiam curatio mutatur, & quia in uno uulnere unus globulus solus, uel aliquo alio frustulo, uel quadrato esse potest, non ob id quoque ad diuersam curationem nos uocat, quandoque cum plumbeo globulo innumera pium bi frusta emittuntur, quae tamen eundem locum non petunt, quia dum à sclopeto proiliunt disperguntur, diuersaque uulnera si corpus contigerint faciunt, propterea coniectura, à globulo excepta nec ne sint, uisu & tactu dignosces, operamque dabis si fieri poterit, ut ea à corpore eximas. Si uerò cum globulis, uel quadratis plum beis, aut stanneis in uulnere carnosae partis armaturae ferreae frustulum, aut loricae hamum, aut rei alterius praeternaturalis particulam non contineri liquido cognosceres, neque urgeret dolor, neque prope uenam aut arteriam, aut in sensibili loco essent, (tunc enim illos extrahere urgeret necessitas) parua admodum ut eos educas solicitudine afficiaris: siquidem citra periculum in corpore coalescunt. Plunbum quippe & stannum quando nitrositatem, & sordem, si quam ex puluere contraxerunt exuerint, & locus in quo retinentur à sanie purgatus fuerit, quo mincoalescat uulnus non impediunt, nec aerugine obducuntur, quemadmodum metalla alia quamplurima. Et quamuis propter eorum grauitatem locum mutent, in partibus tamen illis abscessus alicuius causa non sunt: quin potius discedendo, & locum mutando medicinam relinquunt, & ita sensim locum relinquunt, ut ne ab aegroto quidem sensu id percipiatur licet in corpore triginta annos retineantur, quandoque tamen natura eos ad cutim summam detrudit, ibique abscessus causa sunt, qui si secetur, facillime; & sine periculo, ut nos saepe fecimus, eximuntur.","prev":{"citation":"De chirurgia 256-3","label":"256","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/256-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/256-3"},"next":{"citation":"De chirurgia 257.4-7","label":"257.4 to 257.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/257.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/257.4"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}