{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 258.1-5","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 258.1-5","ref":"258.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/258.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/258.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/258.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":441,"text":"facilius extrahatur. Quomodo re ctè quis globulos explorare, & perquirere possit. Quę pręter na tura in corpo re detinent atque stylo ubi sint aut digito percipi possunt, naturę sunt permittenda Quid si quod cum globulo in corpore retineat uidendum diligenter. stro. Horum igitur instrumentorum usum semper fugiendum suadeo. At si hamulos nostros inutiles censebis ob ossa confracta, quo carnem quandoque diuellunt, & lacerant, ingentemque cauum efficiunt, à quo humilis illis globulus educi non potest: aliud habebis instrumentum forpicis formam referens, cuius una pars sola, quae ueluti spathula quaedam est, ad posteriorem globuli partem mittitur, & sic manu stabilis continetur, altera deinde pars intromittitur ad globulum compraehendendum, praeterea clauo quodam ambae partes iunguntur ad modum forcipis qua calculi à uesica extrahuntur, ut etiam in picturis poteris intueri. Sed mehercule hamuli nostri modo per proprium uulneris foramen extrahi globuli possint, omnibus alijs instrumentis commodiores sunt, & his (ut saepe uidisti) quamplures globulos, quamplurimaque ossium frustula extraxi. Exquisita tamen diligentia adhibenda est semper, ut modò celeriter, modò tardiusculè, prout erit commodum, & aeger tolerabit, opus absoluas, hoc semper agendo, ut tutò quod cupis, & quàm minimo cum dolore perficias, sed si fuerit commodum rem quàm celerrime poteris perages: admonuit enim Gale. xiiij. method. in humano corpore ita actiones perficiendas, neque hoc etiam tacuit in libro de his quae in method. fiunt, ubi ostendit aliquas esse actiones, quae quàm celerrime sunt absoluendae, ut inciosiones aliquae, suffusionum depositio: in hac igitur re periti & exercitati medici esse debent: extractum deinde globulum aegroto ostendes, afficitur quippe non mediocri laetitia aeger, quando id, quod dolorem faciebat, esse amotum uidet, praeterea sanguinis fluxum sistens medicamentum, quale suprà dictum est uulneri superpones. Semperque quod faciendum est, ut uno tempore perficias, neque in sequentem diem protrahas operam dabis. Aduersam partem incidere consueuimus, ubi caro crassa non est, parumque abest quin globulus cutim contingat, aut ubi propè ipsam cutim est, neque neruus, aut os, aut tale quidpiam obstat, quo minus ad ipsum globulum usque sine periculo incidas, deinde hamulis nostris, uel sphatula sinum aliquem habentem, in quo firmari commodè globulus possit, quemadmodum in pictura poteris uidere, uel forpice anserina etiam illic depicta, quam sic, quia anserini rostri referat similitudinem, libuit appellare, globulum extrahes, iterum post globuli extractionem specillo explorando nunquid adhuc aliquid praeter naturam, ut saepe fieri solet: quod secum globulus in fundum usque uulneris traxe rit, detineatur: quod si fuerit, illud diligenter remouebis, neque te lateat in casu hoc commodius cęteris instrumentis in tabellis nostris pictis, quam hamulis ex trahi globulos posse, quia cum globuli ad cutim usque peruenerint, eam à musculis impulsione sua, & ab alijs partibus separant, & dum laxatur sinum quendam relinquit, à quo hamulis circumuolutus globulus educi non potest, libentius itaque forcipe anserina, quàm hamulis uterer.","prev":{"citation":"De chirurgia 258","label":"258","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/258"},"next":{"citation":"De chirurgia 258.6-7","label":"258.6 to 258.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/258.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/258.6"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}