{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 258.8-9","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 258.8-9","ref":"258.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/258.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/258.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/258.8.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"Si igitur horum aliquid detentum fuerit diligenter explorabis illudque educes, siquidem quaecunque ferruginem, aut aeruginem. contrahunt, in corpore retinenda non sunt, quia ne coalescat uulnus impediunt, quocirca illa, ut quam primum euellas, operam dabis, siue in uulneris fundo, sine in latere fuerint. quandoque etiam globuli loricam ex ferreis hamis con fectam ferientes, hamos ipsos rumpunt, extenduntque, quos in uulneris lateri bus defigunt, & uix specillo tangi possunt, hos tamen, nisi post suppurationem, euellere non possumus, naturaque, ut plurimum, post aliquot dies eos expellit, interdum etiam contingit ut hamuli illi globulo infigantur, & ita pertinaciter plumbo adhaereant, ut nisi ualidissima forpice eos non possis euellere: nonnullosque tibi globulos, in quibus tres aut quatuor hamuli adeo infixi erant, ostendi, ut uix in globuli summitate apparerent propterea si globuli, quibus hamuli huiusmodi adhaerent in corpore retinentur, mirum non est, si nunquam uulnus coalescat, hamuli enim ferrei semper ferruginem contrahunt, ideo cum globulo, & uestibus, & alijs, quae praeter naturam in corpore detinentur per pro prium uulneris foramen, uel per incisionem in aduersa parte factam, siue in superficie, siue in fundo uulneris fuerint, euellendi sunt, modò quod cupis, te assequi posse non desperes, quemadmodum nobis in quibusdam obtigit, quibus hypochondrium ad cutim usque alterius lateris perforauerat globulus, fit enim saepius, ut omnes corporis partes perforent globuli, aduersae partis cute duntaxat excepta, quam neque rumpunt, neque perforant, quoniam post illam solidum aliquod corpus non est, quod ictui resistat, ideo cedit, extenditurque, neque ita facile rumpitur, atque adeo interdum extenditur, ut ob uehementem extensionem uestimenta lacerentur, neque solum uestimenta, sed etiam loricae hamuli ferrei diuellantur, quemadmodum anno superiore in Mirandulensi obsidione in I lustrissimi loannis Vitelli strenuissimi militis curatione obseruaui, qui in postre ma spinalis medullae parte, dum inter cohortem hostium pugnaret fortissimè, globulo ictus fuit, id quoque in Perusino quodam milite obseruaui, qui lorica ex ferreis hamulis confecta armatus, uulnus supra os iuguli exceperat, quod ad posteriorem usque partem supra scapulam terminabatur absque cutis perforatione, omnes tamen hamuli partem illam contingentes lacerati, atque diuulsi fuerunt, non secus ac si per eos globulus transiuisset, atque id propter ingentem cutis extensionem factum fuisse conieci, cutim deinde illam extensam secui, ac cum globulo sex hamulos extraxi.","prev":{"citation":"De chirurgia 258.6-7","label":"258.6 to 258.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/258.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/258.6"},"next":{"citation":"De chirurgia 258.10","label":"258.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/258.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/258.10"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}