{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 26.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 26.1-4","ref":"26.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/26.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/26.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/26.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Cap. VIII. De erysipelate, & alijs tumoribus à bile creatis. AMETSI phlegma, quod Latini pituitam uocant, in generatione humorum, sanguinem consequatur, maiorque eius humoris portio sit in corpore secundum sanguinem, quàm aliorum humorum: quia tamen tumores praeter naturam à bile procreati (quae apostemata cholerica communiter uocant) in ualde multis conspirant cum sanguineis: consequens est, post determinationem phlegmones, & aliorum qui à sanguine fiunt, tumorum praeter naturam consistentium, de ijs nunc dicamus, qui à bile excitan tur, & nomine quidem communi erysipelata uocantur Graecis, Latinis uerò antiquioribus ignes sacri. Est igitur erysipelas biliosae fluxionis germen, circa cutim utramque maximè consistens, & eam scilicet, quae foris est, omnium partium com mune tegumentum, & membranosam illam, ac tenuem, quae singulis internarum est circundata. Nonnunquam uerò & aliquid quoque subiectae sibi carnis occupat, si cuti & phlegmone (quae fluxionis sanguineae soboles est, in carnosa corpora maximè incidens) etiam cutis aliquid apprehendit. Itaque cùm flaua bilis uerè tenuis uel sanguis feruens & consistentia tenuis (qui recentioribus cholera dicitur naturalis, Galeno uerò χολὴ ξανθὴ) per solam cutem diffusus fuerit, nihil inferiorem carnem molestans: particulam tamen in tumoribus aliquantum attollens, cum inflammatione & rubore in flauum elanguescente, ac protinus ad tactum euanescente: affectus hic priuatim, ac propriè Galeno uerum atque exquisitum erysipelas nuncupatur. Hoc autem unius rationis est, seu (ut dicunt) uniforme, & absque ulceratione incidit. Auicenna spinam uocauit. Cùm uerò amarae bilis succus crassior, acriorque, quàm pro naturae modo redditus fuerit, summam cuticulam (quam epidermida Graeci uocant) exulcerat, excoriatue, atque aliquando cutis exulceratio spacio temporis ad profundum peruenit, ita ut inferiorem seu subiectam carnem attingat. Nuncupaturque tunc eiusmodi affectus etiam erysipelas, sed cum ulcera tione, quod (Galeno authore) eiusdem generis est cum herpete. Verùm enim uerò, si nec planè biliosa, nec sanguinea fluxio sit, sed ex ambabus mista, non iam tantùm erysipelas, sed dispositio permista erysipelate atque inflammatione nominatur Galeno. Ab eo autem quod in mistura exuperat, nomen uitio indetur. Etenim ubi sanguis praecellit, phlegmone erysipelatosa dicetur.","prev":{"citation":"De chirurgia 26","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/26"},"next":{"citation":"De chirurgia 26.5-8","label":"26.5 to 26.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/26.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/26.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}