{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 261.5-7","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 261.5-7","ref":"261.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/261.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/261.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/261.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"literae Graecae deducta, relictoque foramine pro uulneris curatione: quod grauissimis authoribus, rationi experimentoque aduer satur, ut xj. meth. Gal. admonuit, quo loco eos uellicat, qui nulla facta euacuatio ne, plenitudine, uel quod ad uires, uel quo ad uasa existente, topica adhibent me dicamenta, quae ut pars illa inflammatione urgeatur in causa sunt, sic enim scribit. Quippe hi cum ex his quae ipsimet faciunt phlegmonas semper excitent, non animaduertunt, sed ijsdem semper erroribus implicantur, ueluti Hipp. ijs accidere dixit, qui hinc & inde ossium fracturas cum uulnere deligabant, etenim illi cum phlegmonas in uulnere crearent, non tamen destiterunt, rati id adeo non ex deligatura, sed alio quopiam errore incidisse. Hippoc. quoque in lib. de fractu. ubi de fracturis cum uulnere agit, huiusmodi medicos undiquaque fractum mem brum cum uulnere non deligantes, damnat: qui propter illam fasciaturam humores ad uulnus confluere cogant, qui deinceps abscessus & inflammationis causa essent: sed id ob suam illam fasciaturam accidit, quae humores ad locum il lum fascia non circundatum, qui ex uulnere & ex fractura iam imbecillis est, pro pellit, quae incommoda, si uniuersum confractum membrum in quo uulnus est obligaretur, & totum triduum sine medicamentorum remotione sic permittere tur, uitarentur: eo tamen tempore si aestiuum tempus fuerit, splenijs uino imbutis membrum fouebis, & uino quoque irrigabis. Si uerò hybernum tempus fuerit, lanam quae uinum nigrum adstringens & oleum combiberit, qua affecta pars fo ueatur, admouebis, repelluntur enim uino humores, & oleo dolor mitescit. Post triduum, cum eo tempore uulnus suppurari incipiat, peritus medicus forpicibus optime secantibus fasciam supra uulnus aperiet, quam apertam & perforatam sic relinquet, caueat tamen dum fasciam illam forpicibus scindit & perforat, ut uul neris orificium detegat, quo commodè pus egrediatur, ne caeterae fasciae partes relaxentur, idcirco ut hoc deuites fasciam in medio secabis, idoneaque medimen ta & uulneri contuso accommoda deinde admouebis, ut antea dictum est, rursusque fasciatura duntaxat retentiua (ut ita dicam) uulneris orificium conteges, & deligabis, quoniam tunc iam humores quieuerunt, atque haec Hipp. est, & Gal.","prev":{"citation":"De chirurgia 261.1-4","label":"261.1 to 261.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/261.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/261.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 261.8-11","label":"261.8 to 261.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/261.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/261.8"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}