{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 268.4-6","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 268.4-6","ref":"268.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/268.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/268.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/268.4.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Si autem quis obiecerit me abscisionem in parte sana fieri iubere contra Pauli placita lib. 6. cap. 84. qui inter sanam & corruptam partem membrum amputat, sana omninò parte, intacta: Dicerem id in omni absci sione esse faciendum non suadere, & ueram esse Paul. sententiam in excisione non toti membri, sed partis alicuius corruptę, quę tamen adhuc os ipsum non uitiauerit, ita ut membrum uniuersum sit amputandum, si.n. os uitio esset affectum, & pars ea putrefacta quae relinquitur adureretur, in exiccatione illa os detegeretur, & carne detectum relinqueretur, quod deinde amouere esset laboriosum, cum carnem amplius tegi nequeat, debeat discedere, ut in lib. de fract. scripsit Gal. Sed si infectum os fuerit, quandoque in sana parte secare erit rationabile, ne corrumptum os derelinquatur, & post carnis excisionem os ipsum deinde excidere, pręsertim quid sana illa caro, post uena rum & arteriarum obstructionem (ut ita loquar) sępius ut cauterijs afficiatur non eget, ut si semiputrida corruptaque caro relinqueretur, quę sępe candenti ferro adurenda, exiccandaque esset, ut citato loco Galeni fuit sententia, & sic Paul. sententia & Gal. ij. ad Glau. intelligenda est, cui cęteri quoque probati subscribunt authores. Verùm cum duobus modis excidi membra possint, an in sana parte sint amputanda, an ut Pau. lib. 6. cap. 84. & Gal. ij. ad Glau. dicebant, inter sanam & corruptam, quod de hac re sentiam fatebor ingenuè, dicamque, perpetuo neque in sana, neque inter sanam & ęgram partem esse membrum secandum, quia in sana parte excidere quandoque pro fuerit magis, quàm in corrupta, pręsertim cum non certo sciamus, nunquid mali gna illa putredo ulterius sit progressura, & hoc tempore secandum in parte sana membrum est, quod si membrum ulterius corruptum iri certo sciremus, tunc inter sanam & ęgram partem transuersum membrum possemus secare, obseruando tamen hoc in ipsa incisione, quę fiet inter sanam & affectam partem, ut primum sectio carnis putrefactę fiat, deinde antequam secetur os ignito ferro, tota semiputrida caro exiccetur, quoad fuerit consumpta, & ipsa inustio ad sanam partem peruenerit, post haec os ipsum proxime carnem, quam poteris maximè secabis, ne denudatum post sectionem & detectum relinquatur: In hac incisione nullus dolor fiet, Praecisorum uasorum osculis qui puluis semper apponendus sit.","prev":{"citation":"De chirurgia 268.1-2-3","label":"268.1 to 268.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/268.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/268.1-2"},"next":{"citation":"De chirurgia 269","label":"269","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/269"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}