{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 270.9-12","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 270.9-12","ref":"270.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/270.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/270.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/270.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"mes. cauendum tamen ne in uulnus cadat, ne propter unctuositatem uuineri officiat, sed eo solo, uel alicui succo frigido admixto, uulneri circumiacentes partes inungantur. Ad hunc quoque usum aptum est unguentum de spuma argenti, uel popu leonis, praesertim ubi aliquis infestet dolor, quibus linteolum illines, & uulneri cui prius propria medicamenta adhibita sint, superdabis. Et si ulcus erysipelate urgeatur, medicamenta ista aqua rosacea, uel plantaginis abluantur, aut lacte ca prino, aut uaccino, aut mulieris lacte bono temperamento praeditae, uel aliquo ex praedictis succis frigidis & siccis, quibus intemperies remittetur, neque ulceris indicationem contemnes, quoniam nonnihil siccabis. Ad mitiora etiam, si opus sit, confugere poteris medicamenta, ut ad unguentum pompholigis, & ad linamenta sicca, quam etiam paranda sunt, quia uulneri intensa febris coniuncta est, ut & Quare semper ulceris, & totius corporis intemperies, quam febris ipsa excitauit, remittatur: neque ad digerens alimiratione afficiaris, si semper frigidis his medicinis digerentia aliqua admisceanquod medicinis erysipelati tur, quale oleum est, siquidem semper opera est danda, ne ex frigidorum medicamento conuenientirum appositione membrum durum reddatur, & transpiratio prohibeatur, ne (ut misceatur. dictum est ex Gal. ) fiat corruptio, caueque semper, ne medicamenta haec, quam huiusmodi ulceribus, quibus febris coniuncta fuerit, adhibebis, subluere obliuiscaris, quoniam uniuerso corpore inflammatione & febre affecto, indicatio curatiua ab ea caliditate sumi debet, ut in libro Meth. docuit Galenus.","prev":{"citation":"De chirurgia 270.5-8","label":"270.5 to 270.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/270.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/270.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 270","label":"DE VVLNERE DEPASCENTE, VEL SERPENTE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/270","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/270"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}