{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 273.9-12","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 273.9-12","ref":"273.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/273.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/273.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/273.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"aut alio medicamento debiliori uel fortiori, quoc corporis temperamento non aduersetur, superdabis, in linteo ipso foramina con stituendo forpicibus, unde ulcus commodissime expurgetur, ut adducto locc Gal. placuit, ac si non ab re uideris esse, isis cephalicum, cum cerato humido uel ros. oleo colliquatum in sinum inijcies, aut diachartu, ros. oleo admixtum, tum ut eius acuitas remittatur, tum ut commode in ulcus ipsum demitti possit, quod medicamentum in sinuum curatione Gal. ij. ad Glauc. commendabat. Post haec membri commodum situm requires, ut pus sponte euacuari possit, ut iiij. meth. & locis adductis Gal. praecipiebat, modò lectum ipsum eleuando, modo deprimendo, modò membrum ipsum attollendo, modo demittendo, pro ut ulceris orificium consulet, & pro ut expurgabitur sanies, ut fusius docuit: Quod si cauus carne non repleatur, & non consolidetur, habita semper ratione habitudinis to tius corporis, & generationis optimi sanguinis, tum in qualitate tum in quantitate, ac aliorum de quibus iij. meth. Gal. meminit in caui ulceris curatione, fortic ra medicamenta extra poteris applicare, ex metallicis confecta, ut epispasticum de quo Gal. v. de symp. med. facult. scribit, quod humorum fluxum prohibet, fistu lasque sanat, & sinus exiccat: uel medicamentum ex squammis compositum, ut iiij. de comp. med. sec. gen. idem docuit Gal. Caeterùm post praedictas lotiones, & praedicta medicameta sinui imposita & iniecta, sinus consolidationem, puluillis fun do ipsorum sinuum appositis, curabis, modo neque inflamatio, neque aliud adsit symptoma, uel nouas spongias in decocto, quod scribemus, madefactas & expressas circumpones, atque alligatio incipiat quidem in fundo sinus, finiat autem ad os, & linteorum circumuolutiones fundum sinus sine dolore constringant, pau latim uerò relaxentur, usque ad os sinus, ut ij. ad Glau. dicebat Gal. si nouae non ad fuerint spongiae, lineum pannum duplicatum, in lixiuio cum nitro nostro, quod in uetustissimis parietibus colligitur, ebullitum capies, huncque pannum pro molli spongia & noua sinubus circumpones: decocti descriptio est huiusmodi. Sume nuces cupressi numero triginta, absynthij, rosarum rub. florum camomillae anethi, singulorum manipulum unum, in uino omnia decoquantur ad tertię par tis consumptionem, & his si libet nonnunquam alumen rochae addatur, sed uas in quo decoctio haec sit, optimè obturatum sit oportet, ne uini tenuiores partes per halitum resoluantur, & decocto hoc sinum lauabis.","prev":{"citation":"De chirurgia 273.5-8","label":"273.5 to 273.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/273.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/273.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 273.13-15","label":"273.13 to 273.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/273.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/273.13"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}