{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 275.8-10","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 275.8-10","ref":"275.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/275.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/275.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/275.8.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Penicillos autem medicorum negligentia in uulnere relictos, in quodam nobili loanne Stanchino uidi, qui uulnus acceperat in tendine sexti musculi tibiam mouentis, quod & in quintum, & octauum femoris musculum, & ad ipsum usque urinarium meatum penetrauerat, ita ut quandoque per uulnus urina egrederetur, & in sinu, quem uulnus istud fecerat, penicillus fuit relictus, quare qua uis medicis ulcus istud per humidum uideretur, in plenilunio tamen exiccatum iri, & con solidatum sperabant, in plenilunio tamen uulnus uniuersum, cuius labra ferè coiuerant, apertum fuit, excrementaque copiosiora effluxere, medicinis tamen post aliquot dies, ad priorem ferè consolidationem perducebatur, in sequenti autem plenilunio iterum eo quo diximus modo apertum ulcus fuit, & excrementorum copia effluxit, & hoc decies, & eo amplius in hoc uulnere fieri uidimus, singulis enim mensibus aperiebatur ulcus, & copia puris ingens emanabat: tandem natura penicillum excreuit, magnum quantus est digitus, post quindecim autem dies uulnus coaluit perfecte. Ratio autem quare singulis plenilunijs uulnus istud aperiretur, & pus emitteret, esse potest, quia pars illa affecta reddita imbecillior fuit, & cum in ple nilunio omnium humidatum fiat augmentum, ut in arboribus & testaceis animal bus patet, humores facilius ad imbecillam, quàm ad fortem partem confluebant, adaucti itaque humores erumpebant, uulnusque aperiebant, memorię itaque fidę hęc omnia mandabis. Sed si intus globulus plumbeus retineretur, ut eum euellas ne sis solicitus, plumbum enim in corpore retentum, putredine non corripitur, & facile in membris consolidatur, detentum siquidem in corpore plumbum per triginta annos uidimus, quod aegrum nullo afficiebat dolore, quamuis singulis diebus locum mutaret, quia ita sensim locum deserebat, ut ne perciperetur quidem, semper in loco, à quo discedebat, medicamentosam suam uim derelinquendo, tandem ad partem aliquam descendebat, in qua inflammationem, & abscessum excitabat, qui si secabatur: facillimè plumbum educebatur. Si ex partis imbecillitate humidius sit ulcus, cognosces, si nec saniei retentio, nec os abscessurum, nec aliud adsit, & tamen ulcus non consolidetur, sed humidius semper fiat, quare roborantia adhibebis medicamenta.","prev":{"citation":"De chirurgia 275.5-7","label":"275.5 to 275.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/275.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/275.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 275.11-12","label":"275.11 to 275.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/275.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/275.11"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}